munimina
munianturadversus invasores bonorum Ecclesiasticorum. Charta Ludov. Ultramarini Reg. ann. 948. ex Tabulario Humolariensi :
Isdem vero Comes nostræ ditionis eandem (Abbatiam) obtulit, ea
scilicet ratione, ut præcepto nostræ auctoritatis ita hanc muniri juberemus, quo absque
ulla omnino diminutione, et sine alicujus subjectione Abbati regulari concessa
inviolabilis in perpetuum permaneret. Charta Karlomanni Regis ex Tabulario S.
Crucis Pictav. : Munimina Chartarum. Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap.
70 : Simul etiam et Munimina nostra secum deferens. Cap. 89 :
Revolvite Casinensis Cœnobii Munimina, ejusque libros perscrutate. Vide
eumd. cap. 111. Notitia Judicati sub Conrado I. Imp. apud Ughellum tom. 7. pag. 1417 :
Ostenderunt ibi in judicio Monimen unum, id est, doctum (leg.
documentum) de prædicta Ecclesia, etc.
Dixerunt quia et Monimina et testes exinde habemus, et præsentialiter
ostendimus, et ipsa Monimina præ manibus ostenderunt, et cum ipsa Monimina relegi
fecissemus, continebatur in eis qualiter, etc.Ut concederemus in eodem Monasterio
cuncta... de quibus petiit a nostra Excellentia Munitionem fieri, etc. Hinc
emendandæ, ni fallor, Glossæ Isidori : Munitiones, archivum, secretum,
constitutiones. Vide Munitio 3.Munimenta
dicuntur probationes et instrumenta quæ causam muniunt. Charta ann. 1381. apud
Rymer. tom. 7. pag. 338 : Cartæ, scripta, Munimenta, rotuli, evidentiæ,
etc.Episcopus itaque cum Munimentorum
inspectionem habere non potuit, etc.Muniment, eadem acceptione. Charta Guidon. comit. Fland. ann. 1272. ex Chartul. S. Autb. Camerac. fol. 70 :
Nous renonchons fermement à toutes lettres, à toutes chartres et à tous
Munimens que nous avons ou poons avoir des quarante chiunc livres de rente devant
dites. Lit. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 451 : Privileges,
chartres, usages et Munimens, etc. Hinc emendandæ aliæ Lit. ann. 1363. tom. 3.
earumd. Ordinat. pag. 640. ubi perperam editum Mouviment, pro
Mouniment. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 67 :
Les supplians se
rendirent en l'ostel du juge de la court de Coingnac, lui requerant instamment qu'il lui
pleust leur bailler et rendre les procès, actes et Munimens de ladite cause.Suæ
donationis scripta Munimentata bullataque, etc.