mutatoria
vicaria indumenta, apud Cassianum lib.
4. cap. 10. Mutatoriæ
vestes, apud Cogitosum in Vita S. Geraldi lib. 1. cap. 34. vestimenta
Mutatoria , in Testamento Guillelmi D. Montispessulani ann. 1212. Gregor. Nazian.
Orat. 2. in Julian. : Καὶ ἀφείλοντο τὸ τρίχινον τῆς ἀλλαγῆς αὐτοῦ.
Ἀλλαγαὶ ἱματίων, apud Pachymer. lib. 7. cap. 29. Vide Notas ad Alexiad. pag.
285. et Descript. ædis Sophianæ n. 87 : Vestes quas persæpe mutare consueverunt
Principes, apud Rigordum ann. 1185. Will. Tyrius lib. 6. cap. 6 : Vestes
etiam præ continuis laboribus laceræ, et assiduitate utendi prætendentes vetustatem ;
non enim erant populo peregrinanti diversa, quibus alternatim uterentur,
Mutatoria . Lambertus Ardensis : Alii scutellas metalli similis cum
calicibus, alii vestium Mutatoria , alii pictas culcitras et tapetia...
distribuit. Udalricus lib. 2. Consuet. Clun. cap. 13 : Est apud nos
lavatorium... ibique lavat femoralia sua... aut si habet in promptu Mutatorium suum,
mutat quod est indutus.
In lectis interim singulorum munda et nova
Mutatoria ponatur a camerario.Arma generis universi, Mutatoria , cæteraque sine
æstimatione vestimenta, etc. S. Bernardus de Morib. Episcop. cap. 2 :
Quid conferunt tot Mutatoria , vel extensa in perticis, vel plicata in
manticis. Quo spectant ista apud Jacobum de Vitriaco in Histor. Occident. cap.
30 : Mimus et histrio ad mensam cantant : multa vestium Mutatoria ad ostentationem
vanitatis in pertica extenduntur, et Christi pauperes fame et frigore
cruciantur. Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 44 : Nec phaleris
auro vel argento fulgentibus equos suos ornari voluit, nec Mutatoria superflua
circumferre, etc. Vita Joannis Gorziæ Abbatis : Cum a legatis ei
diceretur... ut veste lautiore se appararet, uti regiis conspectibus præsentandum,
illeque renueret, rati illi non ei vestium Mutatoria subesse, Regi nuntiant.
Monachus Pegaviensis ann. 1096 : Præfatæ namque dedicationis festivitate, per dies
15. solemniter protensa, D. Juditha Comitissa totidem diebus singulis Mutatorium
insignibus æqualiter redimitis, non sine admiratione cunctorum, adornata
processit. Matthæus Paris ann. 1107 : Jussit eum arctiori carceri et
custodiæ mancipari... Mutatoria quasi autem sua ei non substraxit. An. 1236 :
Sericis vestimentis ornati, cicladibus auro textis circumdati, excogitatis
Mutatoriis amicti, insidentes equos pretiosos, etc. An. 1245 :
Appropinquante... Dominicæ Nativitatis festivitate, qua Mutatoria recentia, quæ
vulgariter novas Robas appellamus, Magnates suis domesticis distribuere
consueverunt. Cosmas Pragensis : Accipe thalitarium et
chlamydem, ac Mutatoria Duce digna. Gervasius Tilleberiensis MS. in Otiis
Imperial. parte 2 : Levioribus Mutatoriis Rex indutus ad mensam accedit.
Ubi, inquam, regnat mediocritas, non de pupillorum prædiis
augentur prædia, nec partitæ onerantur Mutatoriis, quibus corpora, vasa stercorum,
adornentur.