nedfri
Nedfres, quam pro
Nedfratresacceperunt.
Illos
sacrilegos ignes, quos Nedfri vocant, sive omnes.... paganorum observationes diligenter
prohibeant. Concilium Leptinense ann. 743. cap. 2. Nedfratreshabet, perperam, inquit Lindenbrogius, ubi ille : Rusticani homines in multis Germanniæ locis, festo S. Joannis, palo ex sepe extracto, funem circumligant, illum que huc illuc ducunt, donec ignem concipiat : quem stipula aliisque aridioribus lignis aggestis curate fovent, ac cineres collectos supra olera spargunt, hoc medio erucas abigi posse inani superstitione credentes. Eum ergo ignem
Nedfeur, quasi necessarium vocant. Hæc ille. Sed nec vox
Nedfri, subdit Spelmannus, aliena est omnino ab ista significatione apud Saxones Anglicos : ned enim
Necessariumsonat, et fyr, ignem. Is tamen aliam voci originem statuit : ductam scilicet a prisco Saxon. neod, quod
obsequiumsonat : proinde putat nod firs,
ignesesse
in obsequiummanium ethnicorum editos. Hæc sane omnia valde incerta sunt : ut et an sacrilegi isti ignes ii sint, quos in mysteriis suis, arte quadam magica, et nescio quibus præstigiis excitabant pagani Sacerdotes ut auctoritatem ac reverentiam sacris suis conciliarent ; de quibus Henricus Valesius ad lib. 4. Eusebii de Vita Constantini cap. 20.
Notfyret
Notfeurexponit
Coactus ignis fricando, non male, ut probat ex Indiculo superstitionum et paganiarum in Concilio Liptin. ann. 743 :
De
igne fricato de ligno, id est, Nodfyr. Notfyres etiam pro mendoso
Nodfratresrestituit in Capitulari 1. Carlomanni ann. 742. cap. 5. Dein addit hunc ignem longe diversum esse a rogo, qui in Concilio Trullano can. 69. damnatus est his verbis :
Qui in noviluniis a quibusdam ante suas officinas accenduntur rogi, super
quos etiam antiqua quadam consuetudine, salire inepte et delirare solent, jubemus
deinceps cessare : quem ibi Ehingerus, inquit, eumque secutus Spelman. confundit
cum nostro ex ligno vel palo excitato, nec in obsequium numinum ethnicorum edito. Observat
denique idem Schilterus utramque hanc superstitionem in festo S. Johannis alicubi
probabiliter concurrisse, quod hodieque Germanis dicitur ein Johannes feur; de quo laudatus Ehingerus :
Hanc impiam consuetudinem hodie in Germania, in festo S.
Johannis Bapt. observant quidam, ut in plateis excitato igne, super ipsum saliant. Sed
pii Evangelici Magistratus per ministros urbis tales ignes dissipant, et delirantes de
plateis abigunt. Ejusdem originis sunt ignes, qui in Galliis nostris etiamnum
excitantur ipso Nativitatis S. Johannis Bapt. pervigilio.Not) quadam, cui averruncandæ superstitioni hunc ignem adhibebant, ex Wacht. Glossar. Germ. voce
Feurpag. 443.