notarii
Notariiet
Tribuni, seu
Tribuni Notariorumdicebantur, de quibus in voce Tribunus. Alii erant
Tribuniet
Notarii Prætoriani, qui ex Corniculariis et Primiscriniis officii Præfecturæ Præt. ad eum locum pervenerunt, ut docet Senator lib. 6. Ep. 3. lib. 11. Epist. 20. Tertii denique erant
Notariiet
Domesticiut est in leg. 2. et 3. Cod. Th. de Primicerio et Notariis. (6, 16.) De singulis multa congessere Pancirolus Notit. Imper. Gutherius de Officiis domus Aug. Sirmondus ad Sidonium, Henric. Valesius ad 17. Marcellini, Cujacius, Jacobus Gotofredus ad Cod. Theod. etc.
Juro.... quod
non sum homo alicujus Marchionis, nec vassallus, vel Comitis, vel Comitisse de
Lumbardia, exceptis Comitibus de Lumelo, si fuerint Notarii et Episcopi Astens.Et tunc illuminantur duo cerei, quos tenent duo Notarii, etc. Messianus
Presbyter in Vita S. Cæsarii Arelat. Cum ecce vir Dei Cæsarius per eadem loca ad aliam
pergeret Ecclesiam, Clericus, cui cura erat baculum illius portare, quod Notariorum
officium erat, oblitus est, etc. In tantum quoque sacris
amplificatus provectibus, etiam diem beati sui transitus ita prædixit, ut subdimus.
Ante aliquos dies vocans ad se Notarium suum, imperat in cubiculum supra lectum suum
scribere hoc tantummodo : Quinto Kalendas Junias.Cancellariinomen sibi sumebat, imo et
Archicancellarii, ut patet ex litteris Wifredi Episcopi Virdun. quas laudat Mabillonius Diplom. pag. 124. quasque
Rainerusrecognovisse dicitur
ad vicem Ber... Archicancellarii. In Litteris Gerardi Tulli-leucorum Episc. ann. 962. apud Perardum pag. 166 :
Ego Bernierius Notarius ad vices Wizilonis
Cancellarii recognovi. Idem habetur apud eumdem Perardum pag. 169. in Litteris
Beroldi ejusdem urbis Episcopi. Cancellarios istos Notariis litteras non raro dictasse
argumento sunt litteræ Raynaldi Lingon. Episc. apud eumdem Perardum pag. 75. datæ Philippo
I. Rege regnante, Stephano Cancellario dictante; et in subsequentibus aliæ Roberti ejusdem urbis Episc. ubi :
Præsul Rotbertus sanxit, dictavit Humbertus et scripsit
Galo Procerus de Gibriaco.Sigilliferiet
Registratores, quibus in annum Capituli sigilla et registra
Sigilliferum et Registratorem. Litteras Rocleni Episc.
Nivern. regnante Rotberto an. v. scripsit
Tetbertus Geronta Tabellariusex Chartario Nivernensi : ubi Notarii, eodem semper teste Mabillonio, sæpe
Cancellariosse dicunt.
A commentariissemel,
Johannesse
Tabellionem.
Cancellariospatet ex Caroli M. Capitulari I. ann. 805. in quo statuitur cap. 3 :
Ut unusquisque
Episcopus et Abba et Comites suum Notarium habeant. Monachis quoque, ex Historia
Ghisnensi Duchesniana pag. 50. ubi Rodulfus Cancellarius et omnium Monachorum
ultimus subscribit Litteris Arnulfi Comitis Flandrensis ; sed maxime id patet ex
Traditionibus Fuld. pag. 530. 528. et 516. ubi Hemmosubscribit
in vice Althuringiann. 822. et
Berinhoh in vice Hemmonis, et
Wolfleoz in vicem Gerolfi. Idem observare licet in Chartis S. Galli apud Goldastum : idem etiam in Monasterii S. Benigni Divion. ubi
Artaldus ad vicem Cancellarii Litteras scripsit
ann. 727. Cancellarius seu Notarius nonnunquam dicebatur Amanuensis, ut in Traditionibus Fuld. pag. 408. sub Pippino Rege
Woframnus. Non raro etiam appellabantur
Lectores. Ruodo laicus Lector scripsi, in Charta 69. apud Goldastum.
Clericus et Lector, in Charta 77.
Sicbrandus Lectoret
Dodo Lector, in Monasterio S. Benigni sæc.
Recomarus
Lector hanc donationem scripsi sæc. Lectoresdicebantur, quod essent scholis præfecti. Certe Ruodolfus Cancellarius Fuldensis
Scholasticusdicitur in Tradit. modo citatis pag. 524. Lectores vero dictos esse monasteriorum Scholasticos et præceptores supra probatum in voce Lector. Ceterum præter Monachorum seu Capituli Cancellarium, proprium etiam fuisse Abbatis, probat inter alias Charta Sugerii Abbatis, hoc modo subscripta apud Doubletum :
Ego Gregorius domni Sugerii Abbatis Cancellarius, relegi et
subscripsi.Hic fecit septem regiones dividi Notariis fidelibus Ecclesiæ, qui gesta
Martyrum sollicite et curiose unusquisque per regionem suam diligenter
perquirerent. Idem in S. Antero : Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis
exquisivit, et in Ecclesia recondidit. Et in S. Fabiano : Hic regiones
divisit Diaconibus, et fecit 7. Subdiaconos, qui 7. Notariis imminerent, ut gesta
Martyrum in integro colligerent. Hi etiam inter cætera populo per urbem (quod
hodie Cursoresfaciunt) denuntiabant, quando Papa Litanias, id est, Processiones vel supplicationes facere, aut ubi Missam celebrare, vel Stationem indicere constituisset. Præterea nomina et numerum baptizatorum Pontifici referebant, ut colligitur ex Ordine Romano. Anastasius in S. Hadriano PP. :
Eum clericari jussit, quem Notarium
Regionarium in Ecclesia constituens, postea eum Subdiaconum fecit. Vide Gregor.
M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 17. Horum postea aucto numero, qui ex 7. illis primis fuerunt,
Notarii regionarii, vel
Protonotariivocati
Notariisimpliciter. Vide Diurnum Roman. cap. 6. tit. 1. 2.
Notariisseu
Scriniariishabet Mabillonius Diplom. pag. 125. et 126. horum nomina in Bullis Pontificiis ante annos quingentos adscripta fuisse continue post contextum hoc modo :
Scriptum per manum seu manus N.
Notarii Regionarii et Scriniarii S. R. E. (pro quo Paschalis II. Diploma apud
Perardum pag. 206. habet sacri palatii) appositis mense et indictione ; tum majoribus litteris integre in medio intervallo scribebatur,
Bene valete; ac postremo
Datumseu
Data v.g. x.
Kal. Novemb. per manumseu
per manus Anastasii Bibliothecarii, seu
Cancellarii, S. R. E. imperantibus, etc. ut in speciminibus quæ ex Benedicto III. Nicolao I. summis Pontificibus exhibet idem Mabillonius, ac passim videre est apud horumce monumentorum Collectores. A Leone IX. paulatim immutari cœpit iste ritus, atque unius
Cancellariinomen adscribi postremo loco, cum titulo
Diaconiseu
Presbyteri Cardinalis, aliquando etiam
Cancellarii.
Scriniariisubdubitat Muratorius tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 680. cum iis ipsis temporibus occurrant, qui non
Scriniarii, sed
sanctæ Romanæ ecclesiæ Notariiappellantur : cujus rei exempla profert loco laudato vir doctissimus. Ii itaque fortassis
Scriniariiappellati, qui publici scrinii sive archivi curam haberent, cum nihilominus Chartas conficerent, reliquorum notariorum more ;
Notariivero cæteri, qui instrumenta tantum conscriberent.
Notarii
duo, quos volo interesse ipsi festivitati, scilicet unum pro causa legendi, et alterum
causa canendi
cavendi?
habeant denarios quatuor pro unoquoque.
Secretarios Regisvocabant, quod potissimum colligitur ex Statuto dato Lorriaci pro Hospitio Regis Philippi M. ann. 1317 :
Notaires suivans le Roy, un Secretaire et 2. autres, dont l'un sera du sanc, et
non plus que les trois. Et prendra le Secretaire 2. provendes d'aroine, et mangera à
Court, et prendra à Court fer et clou. Et pour les gaiges de leurs varlez et toutes ses
autres choses 19. den. par jour ; mais il aura livroison, vin de coucher, une quarte
chandelle, deux quayers, et 12. menues ; et prandront en la fourriere 2. coustes et 2.
bottes de feurre et demy mole de busche ; et se les trois Secretaires y sont à Court,
les 2. qui surviendront, ne prandront riens. Præterea ex Edicto Caroli V. tunc
Regentis Regnum Franciæ 27. Febr. ann. 1359. quo magnum Officiariorum numerum rescindit,
ex Notariis 50. tantum reservans, atque in iis 18. in aula munus suum executuros :
Et ne sera nul Secretaire jusques à tant qu'ils soient reduits à six. Et
in eodem Edicto : Les Secretaires ou Notaires ne prendront or ni argent, ni aucune
chose de quelques lettres qu'ils facent, ce ne sont choses permises de droit, exceptez
les lettres de sang, et les chartres dont ils prendront les seaux, et la taxe
raisonnable par nostre Chancellerie. Sed postmodum unita Notariisplura Mabillonius lib. 2. de Re Diplom. integris cap. 11. 12. 13.
Cancellariorum. Hinc Literas Aimonis Comitis Gebennensis scripsit
Andreas Comitis Capellanus Papa Urbano regnante, in Bibl. Sebus. apud
Guichenonem pag. 106. Alia ejusmodi exempla passim occurrunt, ut dictum in voce
Capellanus, licet cautum esset lib. 1. Capitul. cap. 192.
ut ullus
Presbyter chartas scribat, nec conductor sui Senioris existat. Tabellionatus
officium Presbyteris, Diaconis et Subdiaconis interdixit Innocentius III. PP. pag. 268.
apud Bosquetum, sed plerique ex illis Notariis solum clerici erant, qualis fuit Carus
Clericus ac Notarius atque Scriba Landolfi Principis Beneventani tom. 8. Ital. sacræ
col. 746. Ex iis unus aliis superior : quare in Charta Philippi Comitis Flandriæ apud
Duchesnium Hist. Guisnensis pag. 223. subscribit Robertus Præpositus de Arie summus
Notarius. Hæc fere post Mabillonium de Re Diplom. pag. 126.Notarius vel
Tabellio ab Imperatore, vel Papa, vel ab eo cui hoc speciali privilegio indultum erat,
ordinatus, posset ubique, etiam in Francia vel Anglia, seu Hispania, non solum in terris
eis specialiter subjectis, suo officio uti, et instrumenta conficere, etc. Ita
Speculator tit. de Fide Instrumentor. § Restat, n. 23. Atque id quidem necessario
observandum fuit, quod vulgo quæratur, cur acta publica in Francia et alibi exarata, tam
crebro confecta dicantur a Notariis auctoritate Apostolica et Imperiali constitutis. Vide
Petrum de Vineis lib. 6. cap. 32. et Dionysium Pontanum ad Consuetud. Blesensem art. 17.
pag. 150. 2. Edit.de faire passer ou recevoir
aucun contrat par Notaires Imperiaux, Apostoliques ou Episcopaux en matiere temporelle
sur peine de n'être foy ajoutée aux dits instrumens, lesquels d'oresenavant seroient
reputez nulz.Causarum Notarii, antequam regestrum curiæ inhibeant et copias
in publicam formam... redigant, etc.Notarii in
officio notariatus inquestarum curiæ bajuli Montispessulani instituti, etc. Vide
Hevin. in Aresta parlam. Brit. tom. 2. pag. 33.Primicerius
Notariorum Castrensis sacri Palatii, in Notitia Imperii pag. 3. 114.Protonotarius, apud Greg. M. lib. 2. Ind. 11. Epist. 22. Paulum Warnefridum lib. 4. de Gest. Longob. cap. 24. etc. Anastasius in S. Julio PP. :
Hic constitutum fecit, ut nullus Clericus causam quamlibet in publico
ageret, nisi in Ecclesia, et notitia, quæ omnibus pro fide Ecclesiastica est, per
Notarios colligeretur, et omnia monumenta in Ecclesia per Primicerium Notariorum
confecta celebrarentur, sive quod cautiones, etc.Primus inter Notarios, Ammiano lib. 25. dignitas Palatina ; apud Socratem lib. 7. cap. 23. Codinum de Offic. cap. 2. n. 57. etc.
dilectissimum Protonotariumvocat Radonem Abbatem S. Vedasti, quem in serie Cancellariorum diximus fuisse Caroli M. summum Cancellarium. Eadem ratione Lotharius Imp. Hilduinum S. Germani Pratensis Abbatem
Archinotariumappellat, ut jam dictum in
Archinotarius: ubi
Archinotariusalter memoratur ab Archicancellario distinctus sub Ludovico Pio.
Protonotarii officium est notare ea, quæ in publicis Consistoriis geruntur,
cum rogantur a Procuratore fiscali, in publicam redigere formam. Ideo oportet eos
interesse publicis consistoriis, etc. Et pag. 328 : De Protonotariis,
scimus decretum fuisse a Pio II. in Conventu Mantuano, quod deinceps non præcederent
Episcopos aut superiores, et ita servatur. Idem lib. 1. cap. 13. ait
Protonotarios participantesante Abbates,
non participantespost Abbates sedere.
NOTA´RIIshorthand writers, were slaves or freedmen (see preceding article) whom wealthy Romans kept in their service and often took about with them on their travels (Plin. Ep. 3.5, 9.36-Z2; Mart. 10.62). They were employed for taking notes in the law-courts (Mart. 5.51, &c.), and were sometimes called actuarii (Suet. Jul. 55). They were also employed by the emperors (Lamprid. Alex. Sev. 28, Aurel. 36; Trebell. Claud. 14), and in course of time the title of notarii was exclusively applied to the private secretaries of the emperors, who, of course, were no longer slaves, but persons of high rank. The shorthand writers were now called exceptores. On the re-organisation of the empire by Constantine, the notarii were constituted into a kind of imperial chancery, who, in addition to their regular duties, were frequently employed by the emperor on important public missions. The first of them in rank was called Primicerius Notariorum, and the second, Secundicerius Notariorum. Others were called tribuni et notarii, and another class domestici et notarii, who probably acted specially as private secretaries of the emperors. Others again who served under the Praefecti Praetorii were called Notarii Praetoriani (Cod. Theod. 6, tit. 10; Cassiod. Var. 6.16; Pauly, Real Encycl. s. v.; Becker-Göll, Gallus, 1.62; Walter, Gesch. des römischen Rechts, § 345, 2nd ed.)
[W.S] [G.E.M]Short-hand writers. See notae.