nutriti
Comitibus, Domesticis, Majoribus, atque Nutritiis, et
omnibus qui ad exercendum servitium Regale erant necessarii, delegatis,
etc. Legendum Nutritis.
AthisMS. ubi Regem inducit Barones suos alloquentem :
Si leur a dit : Seigneurs ouyés,
Et en pais dire me laissiés,
Tous estes de ma Nourriture,
De moi devez prendre grant cure.
MS. :
Tint grant feste et grant court, mout y ont de deduit,
Mout y ot des estranges et moult de ses Norriz.
Ces trois ont Lombars en leur glanne,
Prouvenciaus et ceux de Touscanne,
Et tiex estranges Nourretures.
Juvenes tam Nutriti, quam
de sæculo venientes, qui magistris custodiendi commendantur, in multis, sicut infantes,
de quibus superius dictum est, custodiantur. Remoti, ut supra, a se invicem sedeant :
extra locum custodiæ suæ sine custode nusquam procedant, etc. Chron. Monast. de
Fontanis cap. 2 : Qui in diebus eorum parvulus susceptus in Cœnobio isto, et
Nutritus ab eis per 14. annos, etc. Sugerius lib. de Adm. sua : Robertus
hujus Ecclesiæ professus, et ab infantia Nutritus. Ditmarus lib. 2 :
Monachus conversatione Nutritus. Ejusmodi autem Monachi Nutritilonge potioris habebantur conditionis, quam
Conversi, ob perpetuam vitæ innocentiam ; adeo ut præcipua iis commendarentur munera. Folcardus in Vita S. Bertini cap. 11 :
Erlefredum suum a puero Nutritum Abbatem successorem ordinavit.
Charta Eriberti Archiepiscopi Mediolanensis ann. 1040. apud Ughell. in Appendice ad tom.
4 : Noster fidelissimus Albizo, a cunabulis Monachus sub Patre et Regula recte
Nutritus, a nobis nuper nominati Cœnobii Abbas effectus. Udalricus lib. 3.
Consuet. Cluniac. cap. 10. de Officio Præcentoris : Hæc est obedientia quam ex more
nullus meretur, nisi Nutritus. Eadmerus lib. de S. Anselmi Similitudinibus cap.
78 : Verum quia de Conversis et Nutritis congregatur Ordo Monachorum, dicendum est
quod solet esse contentio quædam inter Nutritos Monachos et Conversos. Asserunt enim
Nutriti se nulla crimina commisisse, nec se in sæculi sordibus coinquinasse, sed quia
mundam ab infantia vitam duxerunt, et in Dei servitio semper laboraverunt. At contra
Conversi, quia scientiam exteriorum habent, et res Monasterii sapienter tractant,
Nutritis ipsis necessaria inveniunt, ordinem quoque suum ferventius custodiunt, illos
vero parum in his valere considerant : ideo se meliores illis æstimant, sicque alii
aliis se præferunt, dum non suam, sed aliorum infirmitatem attendunt. Sed si vere
Monachi essent, sic esset inter eos quomodo inter Angelos in cælis, et homines sanctos.
Angeli enim sunt quasi Nutriti, sancti vero homines quasi Conversi, etc. S.
Hieronymus Epist. ad Lætam 7 : Et licet quidam putent, majoris esse virtutis
præsentem contemnere voluptatem ; tamen ego arbitror securioris continentiæ esse
nescire, quod quæras. Vide Hugonem de sancto Victore lib. 5. de Claustro animæ
cap. 43. His addo quæ habet Regula sancti Aureliani cap. 17 : Minori ætate in
Monasterio non excipiantur, nisi ab annis decem aut duodecim, qui et Nutriri non egeant
et cavere noverint culpas. Et Chronicon S. Benigni pag. 448 : Fuit autem Girbertus ex primis quos Nutrivit Dominus Abbas Willelmus, et ab
officio Scriptor est appellatus. Vide S. Egilum in Vita sancti Sturmii Abbatis
Fuldensis in Prologo, et cap. 1. Hugonem Flaviniac. pag. 197. Warinum Abbatem Metensem in
Epist. Acta Murensis Monast. pag. 42. Chronicon Casinens. lib. 4. cap. 44. 45. lib. 4.
cap. 96. Histor. Figiacensis Monast. pag. 302. Ut ipsi Presbyteri tales Scolarios
habeant, id est, ita Nutritos et insinuatos, etc. Hincmarus Rem. in Capitulis in
Synodo Rem. datis ann. 874. cap. 5 : Sed sicut audivi, vos non inde castigatis, sed
vos ipsos et vestros Nutritos in maledictionem simoniacæ hæreseos traditis.
Infra : Quia si vos bene viveretis, et vestros Nutritos in bona vita et in bona
conscientia nutriretis, non vobis esset necesse et vestra perdere, et vos ipsos in
damnationem mittere. Concilium apud Carisiacum ann. 868. ex Sirmondo :
Hincmarus Episcopus ad Herardum Archiepiscopum dixit, quia vester natus,
Nutritus, vel educatus et ordinatus dinoscitur, etc. Infra : Et inventum
est quod ab eo petere illum deberent, cujus natus, Nutritus, et ordinatus foret.
Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 107 : Hic Tornaci natus,
Nutritus Episcopii Canonicus extitit. Charta Engenulphi vel Angenulphi Cantoris
Ecclesiæ Braiensis ann. 1214. in Tabular. Campan. : Joannes etiam Canonicus Braii
Nutritus meus, si me supervixerit, eam (domum) quandiu vixerit, possidebit,
etc.