officiatus
sigillum officii ~us Glasguensis ‥ apponi procuravi
Satagebat multa anxietate,... multoque labore apud Officiatos, maxime apud Folrardum fratrem nostrum, etc. Et lib. 12. pag. 501 : Cumque ad hanc (structuram) Abbas sollicitaret Officiatos, et sollicitarentur a fratribus, etc. Portantes autem turribulia et intorticia debent esse monachi... (sive) sint presbiteri vel non, Officiati vel cujuscumque status. Statuta Eccles. Argentin. ann. 1435. tom. 4. Anecd. Marten. col. 549. ubi de Monachis et Monialibus : Si qui vero Officiati vel Officiatæ... opus habuerint contrahendi, non faciant nisi de Prælatorum suorum consensu.Sic equidem Gauffredus ait, sed Curia sacra est, Officiatorum plena juvante manu. Utitur etiam Albertus Argentin. pag. 142 : Cum autem antiquitus Romani habuerint Patricios, Senatores, Præfectos, Tribunos, et multos Officiatos, etc. Adde pag. 173. Vitam Baldrici Lutzemb. Arch. Trevir. lib. 1. cap. 6.