paisso
Et
decimam omnium nemorum de honore Halnaci in Paissone, venditione, et omnibus aliis
exitibus : et pasturam et Paissonem omnibus porcis suis, etc. Pag. 596 :
Et in nemore de Haunac ignem et materiam ad omnia ædificia sua, et Paisson porcis
suis, et pasturam cum his animalibus suis. Pag. 682 : Et in Acheleia 30.
acras terræ, et Paisonem centum porcorum, et communem pasturam, quæ Robertus filius
Lancelini dedit eis in liberam eleemosinam. Charta Libertatum S. Paladii in
Biturigib. ann. 1279 : Excepto tempore quo pastio sive Paissons erit in illa
foresta generalis.Concessit autem ut porci Prioris cum suis
in Pessum communiter eant, et pannagium edant.En terres ahanaules, en prés, en bos, en Paiwes. Ubi pascua
quævis intelligi possunt.Ita
quod illi qui excolent illas terras in nostris nemoribus de Marchesvilla usuarium suum
habebunt libere et quiete, videlicet nemus vivum ad herbagium, et nemus mortuum ad
calefaciendum, et Pessonem porcorum suorum, et pasturam aliorum animalium suorum, ibidem
in domibus suis nutritorum. Bracton. lib. 2. cap. 34. § 1 : Quot acræ
bosci valeant... cum Pessona, vel sine. Adde eumdem lib. 4. Tract. 1. cap. 38. §
12. Charta Rotroci Comitis Perticensis ann. 1136 : Pasturam glandium, et Pessonam,
ac pasnagium pro suis porcis, ac animalibus quibuscunque, etc.
Quod....
homines sui in bosco de Derley, apud Cruche, Pessonam, scilicet glandes et nuces
virgis et cortis excussissent. Idem pag. 113 : Quod habeat decem porcos
in tempore de Pesson in bosco meo.