pajella
Pajellare, Pajellametiri ;
Pajellator, Cui ex officio ligna
pajellarecompetit. Charta Petri
de Roteysvicarii Tolos. ann. 1272. ex Cod. MS. Consuet. et Privil. urbis Tolos. fol. 27. in Bibl. D. Abb.
De Crozat:
Requirimus... quatenus amodo faciatis fieri
per magistros et carpentarios vestros et fusterios vobis subditos fustas bonas et
pulcras et de legitimis Peciellis (l. Pajellis) , videlicet quod peytrales
de cor et de abiete de vi. brachiatis et de v. et de
iv. quod illas habeant infra trancos et infra escalmamentos secundum
longitudinem cujus debent esse.... et fustes de tribus brachiatis et de duabus et
dimidia et de duabus quæ sunt pedales et palmales, et quod sint prædictarum Pajellarum
infra trancos.... Et quod columpnæ quæ appellantur de Pajella habeant unum palmum de
amplo et tres digitos de spisso.... Nec aliquis prædictorum fusteriorum Tholosæ, vel
aliquis alius emptor fustæ seu trabum sit ausus solvere precium nec solvat donec ipsa
fusta fuerit a Pajellatoribus per nos constitutis fideliter
Pajellata.