palitium
Paliciumque triplex, quod erat Gaillardica subtus
Mœnia, quadratis palis, et robore duro
Usque sub extremas protensum fluminis oras.
Anonymus de Gestis Friderici II. Imper. : Quia si Princeps illos in illa
clausura invaderet, Palitia illa quibus Papalis exercitus se totum clauserat,
etc. Infra : Quo lignaminibus ipsarum domorum, quæ inde disrumpere
potuerunt, facerent stichatos, sive Palliciata circumcirca civitatem. Expressit
nostrum Palissade.
Et ibi nulli licuit facere Palicium,
nisi in una regula : et id sine propugnaculis et alatoriis. Charta ann. 1201.
in Tabular. S. Vincentii Cenoman. : Super via quæ ducebat inter furnum et
Palitium monachorum. Computus ann. 1202. apud D. Brusseltom. 2. de Usu feud. pag.
Pro Palicio reficiendo x. s.
Vide Palium 1.
Si faciat quis
fossatum et hayam, murum, vel Pallacium, per quod oportet me ire per circuitum, ubi
prius ingressus sum per compendium. Apud eumdem d. tract. cap. 44 :
Fossato, muro, haya, vel Palatio. Palicium, cap. 45. § 2. Palit et closture, in Consuetud.
Pallis, in Consuet. Altisiod. art. 53.
Nec de terra dictum
salvarium existente (potest) includere, nisi quantum ad præsens Pallitio
est inclusum.