palium
Palitium, vel locus palis circumseptus. Charta ann. 1347. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 67 :
Item viderunt Palium quod est a domo quæ fuit Amedei
Comitis,... in quo deficit magna quantitas palicii et injunxerunt castellano ut dictum
palitium reficere...... faciat. Charta ann. 1196. in Tabular. S. Victoris
Massil. : De malofossato perceperunt quod esset Palium et
gastrum.Paglio. Sic dici videtur, quod victor
pallioseu panno serico, alteriusve pretiosioris materiæ donabatur. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1264. apud Murator. tom. 6. col. 194 :
Item cursus nostris honorabilis Palii factus ab equis et plures
milites cingulo novæ militiæ decorati. Vita S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis tom. 6.
Maii pag. 251 : Cum ergo circa festum S. Joannis aliisque temporibus publicæ
decursiones ad Pallium, ut aiunt, celebrarentur, et multæ dominæ eo confluerent ;
nunquam persuaderi potuit ut spectandi causa ad fenestram accederet. Statuta
Vercell. lib. 1. fol. 17 : Ordinatum est quod unum Palium sive bravium sufficiens
et idoneum, et omnia alia pertinentia dicto Palio, ementur per Commune Vercellarum ad
quod in honorem festi B. Eusebii curratur. Vide Pallium 2.
Palio, col. 1257.