paragonicus
Ad
ea, quæ nobis objiciuntur in Curia de lavacro Militari sumpto in concha
Paragonica Constantini ; dicimus, quod in eadem intravit Constantinus, et inibi lotus
fuit, etc. Anastasius in S. Silvestro : Fontem sanctum, ubi baptizatus
est Augustus Constantinus ab eodem Silvestro : ipsum fontem ex metallo porphyretico ex
omni parte coopertum, etc. Ita paragonica concha, pro
porphyreticahic sumitur, nisi ita legi debeat apud Hocsemium, vel
Pentagonica.