Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

parinus

PARINUS
, mendose, ut videtur, pro Pannus. Anastasius in Epitome Chron. Casin. apud Murator. tom. 2. pag. 369 : Hic Ludovicus Italiam dum ingressus fuisset cum Clothario patre, ad Casinense cœnobium veniens, possessiones universas ablatas restituit, et Parinos nativos et grisos, calicasque cum guindis et ocreas fratribus concessit.
Nihil emendandum opinor ; vestis seu pars vestimenti significatur. Occurrit rursum hæc vox apud Steph. de infestura Ms. ubi de Innoc. VIII. PP. ad ann. 1491 : In qua (concha) repertæ fuerunt multæ reliquiæ, potissime in uno sacculo Parini lini albi de reliquiis multorum martyrum. Haud scio an huc spectet vox Occitanica Parpanha, in Charta ann. 1347. ex Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 277 : Jaques Brunet cousturier de Parpanha, habiteur de Narbonne, etc. Vestis ornatus videtur, idem forte quod nostrum Falbala.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list