Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

parisius

PARISIUS
, sine flexu interdum pro ipsa Parisiorum urbe usurpatur. Charta Ludovici VI. Regis Franc. ann. 1134. in Tabular. Montis Mart. : Pro eadem vicaria statum, i. inter veteres status carnificum et fenestras duas ex alia parte vie Parisius in commutatione donavimus. Chron. S. Medardi Suession. ad ann. 1254. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 799 : Et in vigilia Nativitatis B. M. receptus est (S. Ludovicus) apud Parisius processionaliter et solemniter. Robert. Goulet in Compendio jur. et consuet. Univers. Paris. fol. 14 : Si enim contingat longe a Parisius Regem decedere, corpus defuncti Parisius affertur. Aliquando pro tractu et territorio Parisiensi. Aimoinus in Mirac. S. Benedicti sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 389 : Nam Parisius eam ad S. Dionysii sepulcrum.... perducentes. Porro constat tempore Aimoini basilicam S. Dionysii tumulo illustrem quinto ab urbe lapide sitam fuisse. Martyrol. vetus a Mabill. laudatum tom. 1. Annal. pag. 76 : VII. Idus Septembris Parisius, vico Novigento, depositio S. Chlodoaldi Regis et confessoris. Distat autem vicus Novigentum, hodie S. Clou, quinque millibus passuum ab urbe. Consule Hadrian. Valesium in Discept. de Basil. cap. 8. et 9. et Defens. part. 2. cap. 5. et 6.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list