participes
participes, s. particeps.
Quidam sunt Participes
principales, quidam secundarii. Principales sunt inter quos hæreditas divisionem
sustinet principalem, videlicet qui æqualem debet sustinere portionem, ut fratres et
hujusmodi. Secundarii autem sunt, qui non æqualem expectant portionem, sed in aliqua
portione portionem reclamant : ut liberi alicujus fratris defuncti in portione ad patrem
pertinente suas debent percipere portiones. Gallica editio habet Sciant omnes præsentes et futuri
quod ego Radulfus dictus Hugo.... et Guillelmus dictus Gehen, et Ricardus dictus le
Maniable Participes mei, vendidimus et concessimus, etc. Vide
Parierii in Par et Parcennarii.Ganerbenet
Gemeiner, col. 584. et 650.