passionarius
libri ~ii leguntur in ipsis diebus martyrum
~ii iij in tribus voluminibus
hic passionerius, apassyonar
~ium quod dicitur Pilosum incipiens in expulsione Symonis Magi et terminatur in ix milibus virginum(
legenda sanctorum que dicitur ~ium
~ium mensis Januarii(
hoc passionari[um ], A.a passionari
liber in quo continetur ~ium Sanctorum incipiens a sancto Apollinare et finiens in passione sanctorum martyrum Simplicii ‥ et Beatricis
~ium Theodosii presbiteri
~ium sanctorum(
habet ‥ emorroidas narium secundum Galienum in ~io
habetur in ~io quod emera non pertransit quartum diem nisi imperitia medici
de simplicibus medicinis ‥ de ingenio sanitatis, ‥ ~ium, antidotarium
Passionalis, Passiones Martyrum. Joan. de Janua :
est liber continens
Passiones Sanctorum, qui legitur in Ecclesia in festis Martyrum : ex instituto
nempe Antheri PP. qui Martyrum gesta scribi, et in Ecclesiis haberi præcepit. Gregorius M.
lib. 7. ind. 1. Epist. 9 : Nos autem pene omnium Martyrum distinctis per dies
singulos Passionibus collecta in uno codice nomina habemus. Regula S. Ferreoli
cap. 18 : Gesta Martyrum, id est, Passiones Sanctorum fidelium, quodam compaginata
studio et sermone digesta sunt, tempore quo nobis diem migrationis eorum anni meta
cursus sui legibus repræsentat, recenseri in oratorio, audientibus cunctis, omnino
decernimus. Id etiam statuitur in Concilio Africano can. 13 : Liceat
etiam legi Passiones Martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur. Adde
Concilium Carthag. can. 47. Attonis Episcopi Capitulare cap. 58. Canones Saxonicos Ælfrici
ad Vulphinum Episcopum can. 21. Epistolam Buggæ ad Bonifacium Moguntin. Episc. Vitam S.
Gilberti Quales sunt Bibliothecæ, majores expositores, et Passionarii, et Vitas Patrum,
etc. Et cap. 48 : In festivitatibus Sanctorum legantur vitæ vel Passiones
eorum. Chronicon Casinense lib. 3. cap. 62. (al. 63) : Passionaria totius
anni libros quatuor. Lambertus Ardensis pag. 155 : Veteris Testamenti
libros, et Passionarium. Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 322.Librum Effrem
pronosticorum, Collationes Patrum, Augustinum super Johannem, et Passionale totius
anni. Occurrit præterea apud Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 441.Dedit etiam
tres libros, duos Passionales, et unum qui dicitur Martinellus. Occurrit apud
Ratpertum Monachum de Casib. S. Galli cap. 9. et in veteri Charta apud Buzelinum lib. 2.
Gallo-Flandr. cap. 25. Vide Testamentum S. Everardi apud Miræum in Cod. Donat. piar. cap.
21.Passionaireappellatur, Liber passionem Christi ex Evangeliis complectens, in Inventar. S. Capel. Paris. :
Un Passionaire noté, etc. Vide supra
Passio.