paterinus
Jam vero si quis esset qui
Gregorio (VII. PP.) communicaret, his publice conviciis appetebatur, Hic
hæreticus destructor regni..... et quodam adinventitio nomine Paterinus
dicebatur, forte quod Papæ, quem Patremappellabant, adhæreret.
Patareavel
Patariavocabatur, Arialdistæ dicti olim
Patarini, quod eo ad celebranda seorsim divina mysteria congregarentur ; exstat etiamnum Mediolani locus seu via quæ
Pattariaseu
contrada de' Pattarivulgo nuncupatur. Id testatur Sigonius lib. 9. Histor. ad ann. 1058. licet minus recte hujus vocis originem ad Arialdistarum adversarios referat :
Res eo usque infamiæ mutuis
altercationibus jurgiisque deducta fuit, ut sacerdotes qui uxores haberent, præ pudore
separatim a cæteris rem divinam facere cogerentur in loco qui Pataria dicitur ; unde
vulgo a pueris Patarini ad contumeliam dicebantur. Exinde vero hæretici, qui
circa undecimi sæculi initium Ecclesiam vexabant, eodem nomine a populo donati, quasi
horrendum quid et infame sonaret, et ut quantum ab illis abhorrerent, manifestius
ostenderent ; quod etiam labente eodem sæculo eadem ratione ab Henricianis ad Gregorium
VII. ejusque fautores delatum est, ut pote qui omnium criminum rei habebantur. Vide
Pagiad ann. 1058. Nec alia causa assignari legitime posse videtur cur
Paterinidicti Valdenses.
Tu solus in mundo universo per detestabilem hypocrisim
audes vitam sacerdotum diffamare. Numquid tu solus per exsecrabilem Pathaliam, et
quamplurima sacramenta prava, populi flammam super nos accendis ? Et cap. 11 :
Quum hujus inauditæ Pataliæ placitum cogitasti commovere, prius cum jejuniis
multis debuisses consiliari, quam hujusmodi negotium, tam magnum et tam periculosum, cum
viris inliteratis inchoasse. Rursus cap. 20 : Alii intra urbem et foris
palatini canes, fibula dimissa et acu, ceterisque negotiis, e quibus vita illorum
redimebatur, nec non asinarii, quibus Patalia vitam malis ministrabat, mulierum
ornamenta clanculo in nocte per fenestras in domibus sacerdotum, ipsis ignorantibus,
immittebant. Ex quibus efficit vir doctissimus vocem Pataliasive
Patarianihil aliud significasse primo, quam vilium personarum congeriem, et deinde seditionem abjectorum artificum, ac gentis indoctæ rudisque, ab Arialdo scilicet contra clerum incontinentem primo excitatam, tum a quibusdam nobilibus magno animi æstu amplificatam. Fortassis, subdit ille, aut plures ad inchoandum hunc motum fuere propolæ, quos Mediolanensibus appellare mos est
Pate, atque inde adinventum
Patariæet
Paterinorumvocabulum, irrisionis et contemtus causa, cum adeo abjecta gens ac illiterata se se adversus clerum erigeret. Cui opinioni favet Arnulph. Mediol. lib. 3. cap. 11. scribens
Patarinos ironiceappellatos, et lib. 4. cap. 11. hoc vocabulum,
non quidem industria, sed casu prolatum. Verum hæc non plus satis asserta videntur,
Pathos, quod Latine dicitur
Perturbatio, nominis hujus originem arcessendam opinetur ibid. cap. 12. Cæterum repudianda illa, quam a
pactisproponunt Octav. Ferrar. et Menag. in Origin. linguæ Ital.
In
exemplum Martyrum, qui pro fide Catholica martyria subierunt, Patarenos se nominant,
veluti expositos passioni. (Idem docent Assisæ MSS. Siculæ Caroli I. Regis cap.
1. de Paterinis : Li vice de ceaus sont coneu en leur anciens nons, et ne vueulent
mie qu'il soient apelé par leur propres nons, mais s'appellent Paterins, par aucune
excellence, et entendent que Paterins vaut autant come chose abandonnée à souffrir
passion en l'essemple des Martyrs, qui soufrirent torment pour la sainte
foy. Jacobus Petri Luccarus in Annalib. Ragusiensib. lib. 1. pag.
17. tradit ex Chronicis Bosnicis, et Petro Livio Veronense, sic nuncupatos da
Paterno Romano hæretico pessimo, che ricovero in Bosna, et sparse semi della sua
diabolica dottrina in quæsto regno, et nel Ducato di Chelmo. Quidam sic
nuncupatos volunt, quod orationis dominicæ recitatione salvari se putarent. Petrus
Monachus Vallis Sarnei in Hist. Albigensium cap. 2 : Isti siquidem ideo securius et
effrenatius peccabant, quia credebant sine restitutione ablatorum, sine confessione et
pœnitentia esse salvandos, dummodo in supremo mortis articulo Pater noster dicere, et
manuum impositionem recipere a Magistris suis potuissent. Alii sic nuncupatos
putant, quod cum sola eadem oratione Dominica sacrificium consecrarent, ut est apud
Rupertum lib. 2. de Divin. offic. cap. 21. Evervinus Steinfeldensis in Epist. ad S.
Bernardum, de Hereticis sui temporis : Nobis aperte confessi sunt, quod in mensa
sua quotidie cum manducant, ad formam Christi et Apostolorum cibum suum et potum in
corpus Christi et sanguinem per Dominicam orationem consecrant, ut inde se membra et
corpus Christi nutriant. Sed et Gregorius M. lib. 7. Ep. 64. Ind. 2. ait
orationem Dominicam ideo post precem dici, quia mos Apostolorum fuit, ut ad ipsam
solummodo orationem oblationis hostia consecraretur. Quæ caute capienda jam olim
monuerunt viri doctissimi : nam Orationem Dominicam dictam super ipsum corpus jam
consecratum suadent quæ sequuntur.De Paterinisplura habent Reinerus libro contra Valdenses cap. 6. Gesta Innocentii III. pag. 135. Matthæus Paris ann. 1236. Concilium Lateran. III. sub Alexando III. PP. cap. 27. Constitutiones Friderici II. Constitutiones Neapolit. lib. 1. tit. 12. et Gretzerus in prolegomenis ad scriptores contra sectam Valdensium. Hos porro nostri
Patalinset
Patelinsvocarunt. Assisiæ Hierosolym. MS. cap. 266 :
Se il avient par aucune malaventure, ou par aucun mal
enseignement que un Chevalier soit Palatins, (sic MS. codex, et in lemmate
capitis,) ou mescreant en Jesus Christ, et il en peut estre attaint et prové
par veue de ses voisins, ou par sa reconnoissance, ou par ses compagnons qui reviennent
à la droite foy, et l'encusent, ses Pers le doivent juger à arder, et tout quanque il a,
escheit au Seignor par droit, etc. At infra MS. codex præfert Patalin, duobus locis :
Soient enfans dou Patalin, ou d'autres Barons, etc.
Et se le fié ment de par le Baron Patalin. Hinc Patelins, vulgo appellamus fallaces adulatores, blandos assentatores, qui, ut sunt hæreticorum plerique, palpando decipiunt ; quod de ipsis Paterinis observatum a nobis ad Alexiadem pag. 422. Institutiones Justiniani vernaculæ, seu
en Roman, MSS. :
Et peur che sunt il
dit Paterins, et est autant a dire comme deviserres. Id est, garruli,
causeurs.