pendire
Ammonuit eos ex parte Comitis per eorum legalitatem et
per eorum credentiam, ut bona fide demonstrarent ei et Pendirent, et ei terminarent
illas terras et honores, etc. Infra : Demonstraverunt et Pendiverunt ei
unam petiam terræ in qua habet unam cartaratam et plus terræ, etc. Ibid. :
Penditio et demonstratio, Gallis Monstrée de terre. Vide an a Bandire vox deducatur, tametsi istius notio vix quadret.
Pendireper metaplasmum a verbo Pandere, unde
Pandireet
Pendire: nisi idem sit quod
Pediare, Pedificare. Vide in his vocibus.
Peudireet
Peuditioin eodem Regesto, atque ita legendum esse opinor. Idem proinde quod supra Pelzire. Vide ibi.