perdiceta
Secum ducens machinarum multitudinem fundibularium, sicut sunt petrariæ,
biblietæ, Perdicetæ, et mangonelli.
Perdissetæ, edidit Martenius tom. 5. Ampliss. Collect. col. 769.
In prora
vero cujuslibet galearum fieri possent aliqua bellica instrumenta, ut consulerent
exercitati in talibus et docti, Pertichetas sive furcatas a puppe usque ad proram circa
latera cujuslibet ordinando, juxta id quod fieri consuevit. Similiter balistariæ a
capite bancorum in tanto numero, quantus necessarius et utilis videretur. Quæ quidem
castra, Pertichetæ, balistariæ, et bellica instrumenta sic debent fore ingeniis
ordinatæ, quod possent removeri et erigi secundum quod fuerit opportunum. Italis
furcæetiam speciem retulit, cum
perticheta sive furcatadicatur Sanuto. Sed cujusmodi illa fuerit, mihi incertum, nisi ea fuerit, quam
Perdriau, seu Perdicem vocat Will.
Guiartsub ann. 1304 :
Prés du Roy devant sa banniere
Metent François trois Perdriaus,
Getans pierres aus enviaus
Entre Flamens grosses et males,
Joignant deus rot deus espringales,
Que garçons au tirer avancent.