pervium
pervĭum, (14) ĭī, n. , passage : Liv. 30, 10, 5 ; Tac. H. 3, 8.
Cum castellis Duno et Vindocino, et quidquid de
pago Stampensi, vel Carnoteno in Pervio illo antefatus Rex cum terminis et populo suo
perceperat, etc. Galli dicerent, En ce chemin là. Infra :
Et quia
inter præfatos Reges pura et simplex est in Dei nomine concordia inligata, convenit, ut
in utroque regno utriusque fidelibus tam pro causis publicis, quam privatis, quicunque
voluerit ambulare, Pervium nullis temporibus denegetur. Ubi Pervium, est facultas iter aggrediendi vel transeundi : ut et apud eumdem Gregorium eodem libro cap. 32 :
Præcepit, ne ullus de Childeberti regno per ejus regni territorium Pervium
possit habere. Charta Caroli Simplicis apud Baldricum lib. 1. Chronici
Cameracensis cap. 67 : Cum... farinariis, piscationibus, Perviis, vineis,
mancipiis, etc. In alia cap. 52 : Terras cultas et incultas, Pervia, uva
(f. invia) discapia, prata, pascua, etc. ubi perviumidem valet ac
via.
Discapiamonet legendum esse una voce
Wadiscapia. Vide in Waterscapum.