pileari
Qui in ludum damnantur, non
utique consumuntur ; sed etiam Pileari et rudem accipere possunt, etc. Id est
pileo donari ; quod fuit liberationis, ac manumissionis insigne apud Romanos. Vide quæ de
Pileo, libertatis symbolo, adnotarunt Cujacius lib. 3. Observat. cap. 23. Turneb. lib. 8.
Adv. cap. 4. lib. 18. cap. 33. Bayfius de Re vestiaria, Alciatus Embl. 150. et ejus
Scholiast. Carolus Paschalius lib. 4. de Coron. cap. 21. Theophilus Rainaudus in Tract. de
Pileo, et Critici alii.