piscaria
Qui
contendebat Piscarias per singula loca Ducatus Spoletani, et retia nostra ruperant
homines ejus, et Pisces tulerunt, etc. Leo Ost. lib. 2. cap. 26 : Obtulit
ibidem Piscariam suam, etc. Gesta Innocentii III. pag. 106 : Piscariæ in
mari et in aqua dulci. Regestum Philippi Aug. fol. 69. Dedimus Piscariam
unius archæ pontis, etc. Occurrit etiam apud Giraldum in Itinerario Cambriæ lib. 2.
cap. 3. In Monast. Anglic. tom. 1. pag. 236. etc. Precariampro
Piscariamlege in Charta Caroli Calvi ann. 849. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 120.
Materia quæstionis de et super quadam
Piscaria sive jure piscandi in dicta riparia, etc. Occurrit rursum pag. 339.
Vide Piscatio.Item, statuimus quod aliquis extraneus vel civis non possit vendere pisces nisi
in Piscaria Communis. Ibidem cap. 50 : Omnis nobis cura esse debet ut
pisces qui in Piscaria Communis Massiliæ apportantur vendendi, boni et recentes
vendantur. Pluries ibi.