Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

piscatorium

PISCATORIUM
, Ἰχθυοπώλιον, in Gloss. Gr. Lat. Idem etiam quod Piscaria, in lib. 5. Capitul. cap. 279. et in Charta ann. 804. tom. 1. Histor. novæ Occitan. inter Instrum. col. 31. Charta Philippi I. Francor. Reg. ann. 1066. apud Marlotum in Chronico S. Nicasii Remensis cap. 2 : Alodium de Mundrisiaca curte, cum Piscatorio et sede molendini. Mox : Cum Ecclesia, Piscatorio magno, et sedibus molendinorum. Tabul. S. Albini Andegav. : Concedo ipsi S. Albino... terram vel aquam ad Piscatoria facienda omnibus diebus quibus orbita hujus sæculi volvitur.
Piscatoria
, Locus in quo pisces capiuntur ; item Jus piscationis. Charta ann. 1062. in Tabular. S. Victoris Massil. : Et in paxeria supradicti molendini unam Piscatoriam. Acta S. Techildis tom. 2. Junii pag. 363 : Piscatoriam habentem perticas 46. et dextros duos. Helgaudus in Roberto Rege : Piscatoriam Ligeritti fluminis attribuit. Chronicon Hugonis Flaviniac. pag. 133 : Et ad Flaviniacum Piscatoriam totam, et alteram Piscatoriam ad Tiliacum pertinentem. Vide Mitterm. princip. Jur. Germ. § 233.
Piscatoria
, Vectigal, quod a piscatoribus præstatur, in Cod. MS. reddituum Episc. Autiss. ann. circ. 1290. exarato : Piscatoria aquæ, sex libras. Vide Piscatgium.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list