placitum
plăcĭtum, i, n., v. placeo, P. a. B. 2.
placitum, ī, n., s. placitus.
ante paucos ‥ dies hoc ~um communi consensione condixerunt, ut ‥ in loco qui dicitur Bregunt Ford omnes advenissent reges ambarum partium, episcopi et abbates judicesque
die quadam cum ad ~um quoddam exiturus, missa celebrata cibum sumere statuit
cognoscas ‥ quod possim in vestro servitio iterum esse, propterea petimus vos ut nobis indicetis si ad ~um istum debeamus venire, ut vestram voluntatem perficiamus
qui equum habebat ter in anno pergebat cum vicecomite ad ~a et adhundrez ad Urmelavia
precipimus ‥ ut omnis homo habeat pacem et securitatem eundo et redeundo ad ~um [(AS: ], nisi sit latro publicus omninogemote
rediens de gemoto, i. ~o
debet ire ad ~a et ad hundredas et syras et wapentas(
sciatis me ‥ dedisse ‥ hominibus de B. ‥ suumgilde mercatorum, cum placidis suis et teloneo et cum omnibus ‥ consuetudinibus et libertatibus suis in omnibus rebus
hanc convencionem ‥ fecit ‥ coram Roberto de W., qui tunc fuit vicecomes ‥ in pleno placido domini regis coram villata ejusdem ville
si quis ‥ coram primarium pugnaverit in ~o [(v. l. plito ] ‥ solvat primario quadraginta solidos
clamat habere apud S. Botolphum ‥ curiam de tribus septimanis in tres septimanas, que vocatur ~um fori
volumus quod sit ibidem ~um quod vocatur(portemonmote a tribus septimanis in tres septimanas
hoc anno factum est magnum ~um super Oxanaforda
precipio ‥ ut omnes libere tenentes in viij hundredis et dimidio veniant ad magna ~a abbatis S. Edmundi, et qui venire noluerint distringantur(
fuit ‥ ~um magnum apud Oxineforde, ubi ‥ elegerunt Haraldum, ut conservaret regnum fratri suo
sicut antiqua fuerat institutione formatum ‥ generalia comitatuum ~a certis locis et vicibus et diffinito tempore per singulas provincias Anglie convenire debere(
edicitur generale ~um apud Lundoniam quo ‥ beatus Æðelwoldus prefatum Leofsium in jus protraxit et coram cunctis suam causam et injuriam ‥ patefecit
quidam notissimus ‥ cum de collecto censu plebis calumniaretur in ~o provinciali habito juravit ‥ se nunquam ‥ quicquam ‥ defraudasse
interdicimus ‥ mercatum dierum Dominicorum et omnia popularia ~a [(AS: ], nisi maxima sit necessitasfolcgemot
constituantur popularia ~a, quod Angli vocant(hundred
si ~um populi [(AS: ] erexeritfolcgemot, folces gemot
sint ‥ immunes ‥ ab omnibus provincialibus summonitionibus et popularibus ~is, que(hundredlaghe Angli dicunt
si quis(folcgemot , i. populi ~um, armorum exercione turbabit
precipio quatinus ecclesia ista sit libera ‥ de schiris et hundredis et ~is et querelis
sint ‥ quieti de sciris, et hundredis, et placetis, et querelis
omnes terre ad eam pertinentes ‥ sint quiete de ~is et querelis et murdro et latrocinio
precipimus quod predictus episcopus et successores sui ‥ teneant omnes terras et possessiones suas ‥ libere et quiete de omnibus ‥ auxiliis, ~is, querelis, summonitionibus, scyris, hundredis
dominus rex Malcolmus dedit ‥ totam terram regni Scotie hominibus suis, et nihil sibi retinuit in proprietate nisi regiam dignitatem et montem ~i in villa de Scona(
utraeque aecclesiae in sua terra habuerunt consuetudines suas judicio baronum regis qui ~um tenuerunt
in Burnham invasit T. xv acras et dim’, et tamen erant in manu regis priusquam haec ~a fierent
ut nullus vicecomes ullam ibi habere possit querelam, nec in aliquo ~o, nec in alia qualibet causa
Frogerius postea misit [sc. Pandeborne ] in firma regis absque ~o et lege
unumquodque ~um [(AS: ] terminum habeat, quando peragatur quod tunc recitabiturspræce
abbas ‥ aliquem juris peritum ‥ constituet qui querimonias et ~a ‥ diligenter audiat et ‥ decidat
de duabus virgatis terre ‥ quas ‥ episcopus clamavit ‥ et unde ~um fuit inter eos in curia domini regis
potestatem ‥ audiendi et terminandi ~a et querelas dictum hundredum et curiam concernenda(
cum terminata fuerit [loquela de warantia ], ‥ eat in civitatem illam et respondeat de ~o principali
predicta ‥ ~a de recto directe et ab initio veniunt ad curiam domini regis
~um ‥plee
venit et defendit totum sicut clericus, et non vult hic placitare, set sine ~o vult dicere veritatem
hae xvij librae ‥ sunt de ~is comitatus et hundretis, et si inde non accipit de suo proprio reddit
haec terra cum burgo de W. et tercio denario ~orum sirae reddebat TRE xvij li.
cum decima omnium lucrorum et placidorum que proveniunt de Hadint’ scire
recepit ‥ de predicta villa ‥ de franccis hominibus pro exitibus et fine ~orum xxiij li. et xij s. et viij d.
qui [sc. clericus ] de hujusmodi ‥ extractis cum exitibus ~orum aule onerabitur et in garderoba regis inde respondebit
de exitibus placitorum aule coram majore et aldermannis
omnia ~a et omnia debita que fratri meo debebantur condono, exceptis rectis firmis meis, et exceptis illis que pacta erant ‥ pro eis rebus que justius aliis contingebant(
W. P. de N. reddit compotum de xxiij li. ‥ de plac’ forest’
R. reddit compotum de ij m. auri pro plac’ accipitrum
O. presbiter de D. debet lx s. pro plac’ falsi denarii
W. G. ‥ reddit comp’ de v m. de H. hundr’ pro plac’ celatis ‥; idem vicecomes reddit comp’ de ij m. de S. pro plac’ concelatis
sequitur compotus de ~is et conventionibus ‥; ~a ‥ dicimus penas pecuniarias in quas incidunt delinquentes, conventiones vero oblata spontanea
vicecomes recognovit ‥ quod recepit omnia ~a et perquisita de honore Peverel
R. reddit comp’ de xlix li. ‥ de firma de S. ‥ preter ~a et perquisitiones; et de xxj s. viij d. de ~is et perquisitionibus
hec debet aliquem in sokna manentem ad regis ~a invitare(
decreverunt unanimiter ‥ ut occulte armati venirent ad ~a comitatus, ad propellendas injurias si necessitas immineret
hoc anno fuerunt ~a corone apud Turrim Londoniarum
ballivi nostri ‥ faciant homines nostros, quot habuerint necesse, ad eadem ~a venire ad curiam roborandam
dominus H. de St. clericus, dominus W. H. miles, justiciarii domini regis, sederunt in ~is
curia vocata ~a de pede pulverisato
statutum ‥ est ne episcopi secularium ~orum offitium suscipiant
de omnibus ~is suis tam secularibus quam ecclesiasticis
ut sciatur que competat actio et quod breve, secundum quod ~um fuerit reale vel personale
quod major sibi non attrahat, nec coram ipso teneat, ~um vicecomitale
prior ‥ dixit quod ~um predicti R. fuit duplex, unde non intendit quod ipse ad tale ~um duplex de jure necesse habet respondere
nec quisquam et preterquam serviens talis in curia communis banci, ubi omnia realia ~a placitantur, placitavit
sint quieti et in pace de sciriis et hundredis et de wardis et communibus ~is et omnibus aliis rebus, excepto murdro et latrocinio probato
sint quieti de sciris et hundredis et wardis et danegeldis et communibus ~is et omnibus aliis exactionibus et querelis excepto murdro et latrocinio probato
quamvis communia ~a prohibeantur quod non sequantur dominum regem, non sequitur propter hoc quin aliqua ~a singularia sequantur ipsum
veniant justicie nostri in villam de Sh. ad placitandum communia ~a ‥ burgenses ‥ ejusdem ville tangentia(
in pleno hustengo Londonie de communibus ~is
de hustengis de communibus ~is et de processu in eisdem
coram justiciariis nostris ‥ itinerantibus ad communia ~a et placita corone, vel ad placita foreste ‥ audiendum et terminandum assignatis
villata de G., exceptis draperiis, vinitariis, et ~is apertis, reddit comp’ de l m. de fine ante judicium
si ‥ ~a aperta in eodem burgo emerserint ‥, dicta placita per ballivos nostros pertractentur et in judicium deducantur, et amerciamenta exinde perveniencia ‥ ad opus nostrum capiantur(
cum ‥ aliqua ~a aperta contra eos ‥ fuerint emersa
salvis ‥ querelis et ~is apertis ad libertatem suam pertinentibus
de ~is ecclesie pertinentibus ad regem: sunt alia quedam ~a Christianitatis, in quibus rex partem habet hoc modo(
de ~o dotis ‥ de ~o warantie carte ‥ de ~o advocacionis ecclesie de W. ‥ de ~o audiendi judicium
de ~o cirographi facti inter eos ‥ de molendino de Torp
etsi hec inveniantur bis infra dua ~a attachiamentorum foreste
justiciarius Judeorum ‥ protulit duos rotulos de ~is Judaismi ‥ unum de placitis, essoniis, et memorandis de termino Pasche ‥ et unum ‥ de termino S. Hillarii
extractas liberet clerico ~orum aule pro rege, qui de hujusmodi ‥ extractis ‥ onerabitur et ‥ respondebit
sequitur quod solum commune est vendicabile in ~is casuum promissionum
in ~is debiti, compoti, et convencionis, et omnium aliarum accionum personalium
tantundem reddebat ipsum burgum TRE, et in hac firma erant ~a hundret’ de C . et S. quae regi pertinebant
si quis de proprio ~o regis inplacitetur a justitia ejus ‥ non debet justitie vadium recti denegare(
ad custodiendum ~a corone mee et eadem placitanda(
istud commune ~um non est, immo privatum ~um et specialiter tangit personam domini regis et coram eo terminari debet ~um quod ipsum tangit
de quindena Pasche et de ~is regis ‥; de ~is tangentibus regem(
coram justiciariis nostris ‥ itinerantibus ad communia placita et ~a corone ‥ audiendum et terminandum assignatis
Bancus Regius, ita dictus quod rex ipse in eo praesidere solebat, corone ~a tractat
defectus justitie ac violenta recti detencio primo, secundo, et tercio secundum legem requisiti commune regis placitum est super omnes, sive socnam suam habeant sive non habeant(
vinetarii qui transgressi sunt assisam debent ‥ amerciari ad communia ~a corone, non coram justitiario apud Turrim
sciatis quod assignavimus vos ‥ ad ~a foreste nostre in comitatu Eboraci placitanda
de itinere justiciariorum ad omnia placita vel ad ~a foreste
~a foreste apud Hunt’
justiciarii nostri ‥ tam ad communia placita quam ad ~a forestarum itinera sua ‥ teneant(
eidem Thome in subvencione expensarum suarum in officio justiciarii ad ~a foreste
coram justiciariis nostris ‥ itinerantibus ‥ ad ~a foreste ‥ audiendum et terminandum assignatis
si ‥ exsurgat ~um de divisione terrarum, vel de preoccupatione
~a de debitis ‥ sint in curia regis
volumus quod omnia ~a de banco remaneant in eodem statu in quo nunc sunt
de ullo ~o, preter ~a de tenuris exterioribus
in ~is de debitis et convencione
usi sunt per ~a de pede pulverisato justiciare tam intrincecos ‥ quam forincecos(
C. filius H. reddit comp’ de xxxv s. et iiij d. ne placitet ante etatem placit’
diem ‥ ~i hujus rei constituit archiepiscopus apud Erhetham per testimonium Ælfstani episcopi
nocte ‥ quae diem statuti inter me et illum ~i praecedebat
cunctarum sessiones ~arum regalis curie tam de scaccario quam de banco, quas de regis pallatio Westmonasterii ‥ suggestio ‥ episcopi Elyensis ‥ ad Eborum attraxerat, auferre conabantur
itinerantes justiciarii regis ‥ qui ‥ ~arum sessionibus inceptis, eas usque festum S. Johannis Baptiste ‥ studiose pertraxerunt
prohibeo ‥ quod non ponantur in ~um de aliquo tenemento suo nisi coram me
precipio ‥ ne super hoc ponatur inde in ~um donec veniam in provinciam, quia nolo quod placitent nisi coram me
precipio quod prior ‥ et monachi ‥ non ponantur in ~a ‥ de aliquo tenemento suo(
de nullo tenemento ‥ ponatur in ~is nisi coram me
sciunt ‥ nichil ‥ de hiis viris religiosis qui laicos traxerint in ~um
si aliquis ‥ eos in aliquo vexare vel in ~um ponere voluerit
homines qui manent extra forestam non veniant de cetero coram justiciariis nostris de foresta per communes summonitiones, nisi sint in ~o, vel pleggii alicujus vel aliquorum qui attachiati sint pro foresta
ivit ad consilium xij juratorum, qui quesiti fuerunt utrum in wapentaco tenebatur ~um
precipio ut nullus episcopus ‥ de legibus episcopalibus amplius in(hundret ~a teneant
istae consuetudines pertinent ad T. ‥ ter in anno teneri ~a episcopi sine ammonitione
domus hec ‥ ~a ‥ tenet lucrativa, secularibus se negotiis implicando
quociens ~a justiciariorum, de omnibus placitis, tenebuntur in Eboracensisire, episcopus tociens faciet teneri ‥ in episcopatu suo
ad ~a mercati tenenda ‥ et ad omnia alia facienda que ad mercata pertinent
predictus Adam faciet pro ‥ conventu sectam curie in comitatu de Lanarc’ ‥ quamdiu potenciam sui corporis habeat ‥ et tenebit similiter placida sua ‥ quando fuerit per dictum priorem super hoc requisitus
ut patet in ~a habita apud Novum Castrum ‥ coram H. de C.
ad reddendum chartas et quemdam librum in quo veteres ~e inter abbathiam et villanos habite continebantur
episcopus Bajocensis ‥ de his ~um inierit, sed ille intelligens ~um non duci per rectitudinem ad proficuum regis, ~um deseruit
episcopus Bajocensis ‥ adversus Lanfrancum archiepiscopum pro more ac legibus terre ~a inire
Odo ‥ ~um instituit contra sepefatam ecclesiam et tutorem ejus patrem Lanfrancum
sunt plures cause per quas ‥ / est sacer hic ordo carus ‥: / in prima causa fugio ‥ flagella / legis ‥; / ulterius video quod non sudore laboro / ‥; / tercia causa meum dat vestitum, quoque victum; / sicque meo placito persto quietus ego
a plesance , placencia, ~um
eum [sc. Theodorum ] ‥ Beda commemorat primum ‥ vigorem pontificalem in tota Britannia exercuisse, denique et citra et ultra Humbram episcopus hos pro ~o abegisse, hos posuisse
que opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt, et sicut ad ~um sunt, ita et ad ~um evanescunt
aptentur ‥ sic appellatis hujusmodi appellationes, velut que ad ~um sunt ex discentium consensu, ne de nomine contentio discipline seriem interrumpat
comitissa ‥ et filio suo ab ipso rege ‥ cotidianas expensas ad ~um et stipendia non modica extorquentibus
Judei ‥ res suas ad ~um vendere poterant
nunc addita est ulterius, id est ultra minimam, scilicet non per artem sed per ~um, que dicitur crocheta
de volatis idem Johannes in dominicis boscis facit suum placitum
commedet in aula domini prioris ad suum ~um
ad voluntatem et ~um predictorum R. P. et E. W
plăcĭtum, (13) ī, n. (placitus), ce qui plaît, désir, agrément, souhait : Virg. B. 7, 27 || volonté, ordonnance [médec.] : Plin. 14, 143 || [ordt au pl.] préceptes, principes, maximes : Plin. 15, 20 ; Tac. H. 3, 81 ; Sen. Ep. 66, 45 ; 95, 10.
- 1. (Verg.) dat wat iem. bevalt; ➤ ultra -um overdreven;
- 2. (plur.) (postklass.) meningen, grondregels, leerstellingen [philosophorum; rhetorum];
- 3. (jur.) convenant, overeenkomst, afspraak.
placitum , i. n.
上旨意。意見。Medicorum placita novitate aliqua sese commendantium 欲以新奇自擧醫家之說。
Suggest a Translation
See an image
上旨意。意見。Medicorum placita novitate aliqua sese commendantium 欲以新奇自擧醫家之說。
Suggest a Translation
See an image
Placitavocabant, conventus publicos totius regni Ordinum, quibus Reges ipsi præerant, et in quibus de arduis regni negotiis et imminentibus bellis tractabatur. Annales Francor. Bertiniani ann. 763 :
Pipinus Rex habuit
Placitum suum Nivernis. Ita ann. 764. 765. 766. Anno vero 767 : Ibi
Synodum fecit cum omnibus Francis in campo. Passim. Bis autem quotannis
tenebantur ejusmodi placita. Hincmarus de Ordine Palatii cap. 29 : Consuetudo autem
tunc temporis talis erat, ut non sæpius, sed bis anno, Placita duo tenerentur : unum
quando ordinabatur status totius regni ad anni vertentis spatium,... in quo Placito
generalitas universorum majorum tam Clericorum, quam Laicorum conveniebat, etc.
Adde cap. 30. Communia, ut in Charta Ludovici Reg. ann. 847. apud Miræum tom. 1. pag. 24.
In conventu
venerabilium Episcoporum, coram Rege piissimo Theoderico, in generali Placito hanc
epistolam roboravimus. Gesta Dagoberti cap. 40 : Dagobertus Rex...
convocatis filiis, omnibusque totius regni primatibus, 10. Kal. Junias in Palatio
Bigargio Placitum generale instituit. Annales Francor. ann. 811 : Placito
generali secundum consuetudinem Aquis habito, in tres partes regni sui totidem exercitus
misit. Poeta Saxonicus lib. I. de Gest. Caroli M. ann. 777 :
.... Conventum Placiti generalis habere,
Cum ducibus se velle suis denunciat illic.
Ardo Monach. in Vita S. Benedicti Anianensis num. 43 : Cum ad generale
Placitum, jubente Imperatore, pergeret. Charta ann. 858. ex Tabulario Monasterii
Deiparæ Suessionens. apud Rainaldum in Suessione : Anno Dominicæ Incarnat. 858.
Indict. 6. regni vero Caroli Imperatoris 32. congregata Compendio palatio non minima
coadunatione Episcoporum, summæ auctoritatis virorum, multorum quoque illustrium
procerum seu quamplurimorum nobilium, ut pote generale Placitum ibidem agentium, etc.
Placitum generale apud Gundulfivillam, in Capitul. Caroli Calvi tit. 38.
Placitum generale apud Carisiacum, tit. 39. Idem placitum Carisiacense cap. 8 :
Per Capitula avi et patris nostri, quæ Franci pro lege tenenda judicaverunt, et
fideles nostri in generali Placito nostro conservanda decreverunt.Volueramus siquidem tempore
congruo Placitum nostrum generale habere, et in eodem de communi correctione
agere. Aliud ann. 829 : Volumus ut omnes res ecclesiasticæ eo modo
contineantur sicut res ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent, usque dum nos ad
generale Placitum nostrum cum fidelibus nostris invenerimus et constituerimus qualiter
in futurum de his fieri debeat. Capitul. Caroli C. ann. 858. tit. 27 :
Litteras dominationis vestræ quique nostrum habuimus, quibus jussistis ut vobis
vii. Kal. Decembr. Remis occurreremus, quatenus ibi nobiscum et cum ceteris
fidelibus vestris de restauratione sanctæ Ecclesiæ et de statu ac salute populi
Christiani tractaretis. Sed nos ad Placitum illud occurrere non potuimus. Adde
Hincmar. loco supra laudato. In iis præterea dirimebantur causæ quæ in placitis Comitum
finiri non potuerant. Capitul. 6. ann. 803. cap. 2 : Si autem ad Salicam pertinet
legem, et ibi minime repereris quid exinde facere debeas, ad Placitum nostrum generale
exinde interrogare facias. Concessa demum a Principibus in iis Comitiis
firmabantur. Concessio Caroli Mag. ann. 803 : Ad proximum synodalem nostrum
conventum ac generale Placitum, ubi plures Episcopi et Comites convenerint, ista, sicut
postulastis, firmabimus. Vide Placitadicuntur Regiæ litteræ, quibus controversiæ judicium in frequenti ejusmodi Optimatum placito definitum continebatur. Neque etiam aliunde repetenda origo tritæ hujus formulæ qua Regum Francorum Edicta concluduntur :
Quia tale est nostrum
placitum, Gall. ita in generali nostro placito statutum est, seu tale est nostrum
placitum. Vide Salvaingum de Usu feud. cap. 12.voluntas, loco
placitum, legitur, exhibet Charta Balduini Fland. et Hannon. comit. ex Chartul. Mont. S. Mart. ch. 14 :
Unde volo (baillivos suos alloquitur) præcipiens districtius,
quatinus prædictam abbatiam, cum omnibus ad eam pertinentibus, tamquam meas res proprias
defendatis, manuteneatis et protegatis.... Talis enim est voluntas mea ; et sic
faciatis. Neque alia videtur esse formula quæ occurrit passim in Literis
regiis ; cujus exempla accipe ex Lit. Caroli V. ann. 1367. tom. 5. Ordinat. reg. Franc.
pag. 64 : Quoniam ea sic fieri volumus perpetuo et jubemus. Quæ verba
absolutam et determinatam principis voluntatem auctoritatemve significant. Ea quoque
formula usi sunt viri privati, ubi placitiseu conventus publici judicium esse nemo dixerit. Charta ann. 1300. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 146. v°. col. 1 :
Nous Fouguauz et Milet.... de nostre bonne, pure et liberau volunté, et quar il
nous plaist, vendons, donnons, etc. Vide mox Placitum. Jussus.Curiæ generalesdicuntur :
Exceptis alodiis, quæ homines tenent ad Placitum generale
respicientes, id est, quorum tenentes placitis dominicis interesse debent : seu
qui servitio placitiobnoxii sunt. Charta Beatricis Abbatissæ B. Mariæ Suession. ann. 1231 :
Sciendum autem, quod homines justitiabiles, qui de nobis terras tenent,
debent nobis unum Placitum generale singulis annis in Curia nostra de Parigni ad
vicesimum diem Natalis Domini, et qui inde defecerit, per 2. solid. Paris. de lege
emendaret. Est autemService de plaits, quod vassallus domino suo feudato debet, cum
placitasua, seu
assisiastenet,
sequi et juvare dominum de Placitovocabant.
Pro prædictis feudis
vobis fidelis existam, et fidele servitium faciam, videlicet guerram et Placitum, ad
submonitionem vestram, vel cujuslibet certi nuntii vestri. Charta Conradi Imper.
ann. 1145. apud Miræum tom. 1. pag. 105 : In tribus scilicet Placitis generalibus,
quotannis servitium
determinatum, etc. Charta ann. 1228. tom. 1. Macer. Insulæ Barb.
pag. 147 : Nomine dicti castri præstabilis auxilium et juvamen contra quemlibet in
Placito et in guerra. Tabul. Capit. Ambian. : Hospites veteris villæ
totum Placitum generale debent. Adde Chartam Hugonis Ducis Burgund. ann. 1172.
tom. 4. Gall. Christ. inter Instrum. col. 187. Vassalli quippe omnes ad ea
placita convenire tenebantur, nisi eximerentur indulto ad id speciali privilegio ; ac
Proceres quidem utriusque ordinis, Ecclesiastici scilicet et secularis, ut si aliquæ de
iis querelæ fierent, coram judice regio responderent. Lex Longob. lib. 2. tit. 45. § 2.
Ut omnes Episcopi, Abbates, et Comites, excepta infirmitate vel nostra jussione,
nullam habeant excusationem, quoniam ad Placita Missorum nostrorum veniant, aut tales
Vicarios suos mittant, ut in omnibus causis pro illis rationem reddere possint.
Vos
autem, qui contemptores nostræ jussionis extitistis, sive canonici sive monachi
vocamini, ad Placitum nostrum, juxta quod præsens missus noster vobis indixerit, nobis
vos adsistere scitote. Et quamvis ad nos missa hic factæ seditionis vos excuset
epistola, venite et condigna satisfactione inustum crimen
eluite.per bannum ad placitum venirecompellebantur, ut est in Concilio Triburiensi cap. 9. seu
ad curiam, ut est apud Walsing. pag. 268. Verum ne cæteris incolis oneri essent, jubebantur ad
placitum, perinde etiam ac
in hostem, sive ad curtem, de domo sua sic warniti movere, ut
cum pace venire, stare, et ad domum suam redire possent, ut habent Capitula Caroli
Calvi tit. 27. Vide Jacobinum de S. Georgio in Tract. de Feudis cap. 25. § 24. pag. mihi
71. ubi quærit, quid in partibus Provinciæ intelligatur per obligationem qua tenentur
vassalli et subditi præstare auxilium de suis Placitis et litigiis.Ordinamus quod
sumptus quos fecerunt et damna quæ habuerunt vel sustinuerunt in Placito vel in
guerra..... remittant eis et quittant..... quousque de summa dictorum triginta milium
librarum... sibi plene fuerit satisfactum.Placita generalia, quibus primum solus Abbas vel Præpositus præsidebat, circumsedentibus
scabinisquibusdam seu assessoribus ; is querelas audiebat, dirimebatque lites. Constitutio Leduini Abb. S. Vedasti apud D.
Brusselde Usu feud. pag. 789 :
Homo de generali placito tria placita debet in anno..... In quibus
Placitis nulla extranea potestas debet venire, neque præsidere ad judicandum, neque
Comes, neque advocatus ullus, nisi tantum Abba aut Præpositus... In hoc itaque generali
placito præsidente Abbate seu Præposito, circumsedentibus etiam scabionibus,
etc. Exinde Advocatus ab Abbate accersitus iis placitis interfuit. Vide
Advocatus.placita exercere, in iis disputare. Capitul. ann. 794.
Nullus monachus foris monasterio judiciaria teneat, nec per mallos et publica
placita pergat : et Capitul. ann. 789. cap. 71 : Et ut monachi ad
secularia placita non vadant.ut nemo ad mallum, vel ad Placitum,
cogeretur venire, nisi scabini, et qui causam suam, et cui quæratur, ut est apud
Hincmarum Opuscul. 15. § 14. in Capit. 1. ann. 809. cap. 13. Capit. 2. ejusdem anni cap.
5. libro 3. Capit. cap. 40. Quod quidem Capitulare Caroli Magni intelligit Concilium
Ticinense ann. 855. cap. 14 : Quosdam ministros Comitum propter frequentia Placita
pauperiorem populum nimis affligere conperimus ; unde Majestatem vestram obsecramus, ut
Capitulare avi vestri de hac re observari faciatis. Aut forte Capitulare ann.
769. cap. 12 : Ut ad mallum venire nemo tardet, primum circa æstatem, secundo circa
autumnum. Ad alia vero placita, si necessitas fuerit, vel denunciatio Regis urgeat,
vocatus venire nemo tardet.Ut videlicet in anno tria solummodo generalia Placita
observent, et nullus eos amplius Placita observare compellat, nisi forte quilibet aut
accusatus fuerit, aut alium accusaverit, etc. Lex Longob. lib. 2. tit. 21. § 30.
Neque cogantur ad Placita venire, præter ter in anno.
Quod postmodum indictum legitur apud cæteros vassallos dominicos, qui servitio placitorumobnoxii erant. Charta ann. 960. apud Hemereum in Augusta Viromand. :
Quod eandem terram ter in anno ad generale Placitum domini præfatæ villæ
convenirent. Alia ann. 986. ibidem : Et homines in eo districtu manentes
tribus vicibus in anno ad Abbatis Placita veniant. Alia in Tabulario S. Vitoni
Virdunensis : Nisi solummodo ob nostri memoriam retineant Advocatiam, eo tenore ne
aliquid exinde accipiant, neque in tribus Placitis, ut fit in aliis Advocatiis,
etc. Alia ibid. : Placita generalia in jam dicta villa Hassud ter in anno
servant, etc. Vide Advocatus.scilicet post
Natale Domini, post Pascha et post festivitatem S. Johannis, ut legitur in
Charta ann. 1116. ex Tabul. Elnon.servitium corporis, quod vassallus domino debet spectant, hæc subduntur :
Et celui, qui doit service de cors et de Chevaliers, ou de Sergens, en doit faire
par tout le royaume service, ô lui, ou sans lui, se il en est semons, si comme il doit :
Et quand il est à Court, d'aller à Conseill de celuy, ou de celle, à qui le Seigneur le
donra, se il n'est au conseill de son aversaire, ou se la quarele ne n'est contre luy
mesmes, que nul ne doit plaidoier par comandement de Seignorie d'autre, et doivent faire
esgart, ou connoissance, et recort de Court, si le Seignor lor commande à faire : et
doivent aler veir murtre ou homecide, se le Seignor lor commande d'aler veir come
Court : et doivent par le comandement dou Seignor veir les cos de quoi
l'on se clame de lui que l'on veaut mostrer à Court. Et doivent aller par tout le
Royaume semondre come Court, quant le Seignor leur comandera. Et li doivent service
d'aler faire devise de terre et d'aigues, entre gens, qui ont contens, quant leur
Seignor leur comande. Et doivent faire enquestes, quant l'on requiert au Seignor, que il
face enquerre, et il lor comande à faire. Et doivent veir mostres de terres, ou d'autres
choses, quel qu'elles soient, que le Seignor leur comande à veir come Court. Et doivent
service de faire toutes les autres choses, que les homes de court doivent faire come
court, quand le Seignor le comande. His adjungenda sunt, quæ habent
Consuetudines aliquot municipales de servitio placiti: maxime Ambianensis art. 186. 187. 188. Peronensis art. 65. 78. 79. sancti Quintini art. 82. etc. Vide præterea Chartam ann. 1349. apud Salvaingum de Juribus dominicis cap. 12. et Ughellum tom. 1. pag. 960.
Toute jour sont lor bestes prises,
Pour ayes et pour servises,
Tant y a plaintes et querelles,
Et coustumes viez et nouvelles,
Ne peuvent une hore avoir pez.
Toute jour sont, dient, as plez,
Plaiz de forez, plaiz de monnoies,
Plaiz de porprise, plaiz de voies,
Plaiz de gaaing, plaiz de graveries,
Plaiz de mellées, plaiz d'ayes,
Plaiz de blet, plaiz de moutes,
Plaiz de defautes, plaiz de toutes,
Tant y a provos et bedeaux,
Et tant baillis viez et nouveaux,
Ne paons avoir paix une hore, etc.
Omnes homines meos, quicunque in præscripta
communia fuerint, quietos et immunes a tallia et Placito, quod dicitur Generale, in
perpetuum esse concedo. Nisi hoc loco placitumsumatur pro ea pensitatione, quæ præstabatur a quibusvis vassallis pro immunitate a
servitio placiti. Charta Communiæ Brueriarum ann. 1186 :
Tria placita per annum solvent,
et per singula placita 4. denarios bonæ monetæ reddent. Quod denique
servitium placitivocant nostri,
sectamet
sequelam Curiæappellant Angli. Vide in voce Secta 3.
servitio. Charta ann. 1068. in Append. ad Marcam Hispan. col. 1144 :
Et castros istos supradictos et alodium
emi...... dono eos...... cum omnibus juribus et servitiis cunctis, cum calonicis et
Placitis.... et omnia Placita quæ pertinent ad seniorem majorem. Charta
Aldefonsi Comit. Tolos. ann. 1131 : In villa Biterrensi quistam et firmantias,
Placita et justicias, etc.placitum, in jus vocare, apparitores. Primordia Calmosiac. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1165 :
Porro liberi
qui tunc adfuere homines judicarunt æquum sibi videri, ut si qui eum ad placitum
convocassent in conspectu omnium hoc probarent....... et quoniam præsentes aderant
Placitorum Commonitores... probaverunt se ad condictum diem sæpe memoratum Joscelmum ex
parte Ducis legitime convocasse.Episcopi quique in suis Parochiis, et Missi in
illorum Missaticis, Comitesque
in eorum Comitatibus, pariter Placita teneant. Occurrit præterea
in Capitularibus Caroli Calvi tit. 21. post cap. 5. in Epistola Episcoporum regni ad
Ludovicum cap. 12. apud Lanfrancum Epist. 39. etc. Hinc formula etiam hodie recepta :
Comites... in venationem non vadant illo
die quando Placitum debent custodire, nec ad pastum. Vide infra.Placitavero tenebantur in locis apertis, publicis, sub dio. Simeon Dunelmensis ann. 1070 :
Verum cum illis Episcopus sub divo
placitare noluit. Jus feudale Saxonum cap. 32. § 19 : In curia serata,
vel sub tecto non licet domino feudali judicio præsidere. Et cap. 39. § 1 :
Nullam curiam oportet illum (Regem) in literis assignare, quia ubi
Rex judicat in aperto, ibi est curia sua.
In campo. Notitia judicati ann. 981. in Tabulario Casauriensi :
In territorio Marsicano, in ipso campo de Cedici, ubi erat ipsa casa
Domini Ottonis ædificata, ubi residebat in placito Gisalbertus venerabilis Episcopus, et
cum eo residebat Arnulfus Comes et Missus sacri Palatii, et cum eo Geboardus et Anfredus
Missi sacri Palatii, et cum eis residebant Raynaldus Comes, etc.
Acta fuerunt hæc in campis prope l'Alben juxta metam positam juxta viam
publicam, etc.Sub arboribus. Charta Bertoldi Leucorum Episcopi ann. 1005. apud Perardum :
Acta sunt hæc, quando fuit placitum de Abbatia Poloniacensi
inter Domnum Bertoldum et Domnum Brunonem Episcopos, in Dodonis corte, juxta quercus,
etc. Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituric. ch. 162 : In
Uriacensi curia, sub quadam ulmo, quæ est sita ante domum Radulphi de Porta. In
Charta ann. 1205. in Histor. Monmorenciaca pag. 75. mentio fit assemblationis, i. placiti,
factæ ad ulmum di spinogilo, ubi sopita quædam discordia a judicibus vel arbitris. Charta Willelmi Ducis Aquitan. ann. 1137 :
Hoc donum feci apud Mausiacum
in curia Ottonis sub umbraculo, etc. MS. :
A l'issue del montier trouva Raimon son sire,
Ou il tenoit ses Plais sous l'ombre d'un olive.
In plateis. Tabularium Casauriense ann. 975 :
Notitia judicati, qualiter pro futuris temporibus memoria recordandum, i. in
territorio Teatense, in ipso plano de Piscaria, justa via salaria, in platea, ubi
residebant Domnus Otto et Ottone filio ejus insimul Comitibus, etc. Tabularium
Vindocmense ann. 1061. ch. 189 : Facta est hæc emptio apud Lavarzinum in platea,
ubi placita fieri solent.Ante portas castrorum. Tabularium Vindocinense Thuani ch. 52 :
Perrexit illuc Prior noster, ivitque placitum in castro Raynaldi ante
portam ipsius castri, quæ est a meridie, ubi interrogatus ille, quare saisisset
plaxitium nostrum, respondit, etc.Ante Ecclesias. Notitia judicati in Tabulario Casauriensi :
In ipso Castaldato de Colle majore, in ipsa villa, quæ nominatur
Banio, ante Ecclesiam illam, quæ S. Joannes vocatur, ubi residebant in placito Sifredus
Vicecomes, et Tresidius Castaldius, et Guarnerius judex, per singulorum hominum causas
audiendum, vel justitiam faciendum, vel deliberandum intentionem, et
residebant cum eis de bonis hominibus, hoc erant Adelbertus, etc. Alia Notitia
in eodem Tabulario : ... In locum, qui nominatur Pecanie, juxta ipsam Ecclesiam S.
Leopardi, ubi residebant in placito, Atto Comes, et Transmundus,... judices.
Alia apud Franciscum Mariam in Comitissa Mathildi lib. 3. pag. 28 : In atrio ante
Basilicam S. Joannis B. resideret in judicio, etc. Adde Matth. Westmonaster.
ann. 1051. et Gervasium Dorobernensem. pag. 1292. Vetantur autem fieri in ipsis Ecclesiis,
vel in earum atriis, seu cœmeteriis, in Capit. 1. ann. 819. cap. 14. in Capit. Caroli M.
lib. 4. cap. 28. lib. 5. cap. 91. Domus vero, sicut in Capitulis avi et patris nostri continetur, a Comite
in loco, ubi mallum tenere debet, construatur, quatenus propter calorem solis et pluviam
publica utilitas non remaneat. Minora vero placita Comes sive intra suam potestatem, vel
ubi impetrare potuerit, excepto in Ecclesia et porticibus, atque atrio Ecclesiæ et
mansione Presbyteri, habeat. Synodus Romana ann. 904. cap. 11 : Ut in
domibus Ecclesiarum, neque Missus, neque Comes, vel judex quasi pro consuetudine, nec
placitum, neque hospitium vendicent : sed in publicis vicis domos constituant, in quibus
placitum teneant, et secundum antiquam consuetudinem hospitentur. Adde Capitul.
1. ann. 809. cap. 25. Capitul. 2. ejusdem ann. cap. 13. Capitul. 1. ann. 819. cap. 14.
lib. 3. Capitul. cap. 57. lib. 4. cap. 28. etc.Placitajejuni judices tenere jubentur in Capitul. Caroli Mag. lib. 1. cap. 62.
Crapula vitetur semper, plus tempore eodem
Quo pia justitiæ lora regenda manent,
Nam qui se nimiis epulis somnoque sepelit,
Corporis atque animæ vim sibi demit hebes.
Cum venit ad causas nudatus acumine sensus,
Marcidus et segnis, et sine mente sedet, etc.
Odo Cluniacens. lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 11 : Jejunus ibat ad
Placitum, ne mersa sobrietate, rationis judicio caruisset.Placitadiebus dominicis teneri prohibentur in Capit. Caroli Magni lib. 2. cap. 7.
per triduum, secundum Leges. Charta Clodovei III. Regis ann. 2. apud Mabillonium
Sed venientes ad eorum placitum ipsi agentes jam dicto Abbati Noviento, in ipso
Palatio nostro, per triduos, per plures dies, ut lex habuit, Placitum
custodissent. Alia ejusdem Regis ann. 3 : Postea memoratus Chrotcharius per
triduum aut etiam amplius Placitum suum, ut lex habuit, custodissit, et ipso Amalberchto
abjectissit, vel subsadissit, etc. Eadem formula habetur apud Marculfum lib. 1.
form. 37. in Formulis vett. cap. 38. et in Formulis secundum Legem Romanam cap. 33.
Capitula Caroli C. tit. 21 : Ut per omne regnum nostrum Episcopi et Missi nostri ac
Comites in singulis parrochiis ac Comitatibus placita teneant, et illa placita omnis
homo, qui Placitum custodire debet, et in illis Comitatibus commanet, sine exceptione et
excusatione custodiat. Adde placitum suum neglexisse, vel non
adimplevisse, dicebatur, qui nulla missa excusatione ad condictam diem juri stare neglexerat, in iisdem form. 37. et 38.
Et
ad ingenuos homines nulla Placita faciant custodire postquam illa tria custodierint
placita quæ instituta sunt ; nisi forte contingat ut aliquis aliquem accuset.Assistente ibi Roberto pontifice coram rege et multiplici baronia,
protestatus sum me in terra de Bussiaco nichil juris habere, et ita placitum dimisi...
Et ideo tam solempniter, post certissimam inquisitionem, Placitum refutavi, et jus suum
episcopo et ecclesiæ dimisi. Vide Refutare.In summis et capitalibus Placitis
unus Hundredus vel Comitatus judicetur a duobus, non unus duos judicet. Charta
Henrici II. Regis Angliæ in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 387 : Et statuto die
veniant in Curia S. Mariæ, et ibi habeant rectum de capitali Placito suo, et S. Maria
habeat quicquid pertinet ad Curiam suam.Placitum
sive judiciale colloquium, apud Arnolf. in Mirac. S. Emmer. tom. 6. Sept. pag.
510. col. 2. Vide supra Placitatio.Tandem mandavit michi per Petrum nepotem meum... Placitum in amore ad octabas S.
Michaelis, quod accepi.Ut nullus homo in Placito
Centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem amittendam aut ad res reddendas, vel
mancipia, judicetur. Adde Capit. 5. ann. 819. cap. 14. Charta Conradi II. Imper.
ann. 1146. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 799 : Abbas Walciodorensis
Theodericus... conquestus est de quibusdam malefactoribus, qui... legem Centenarii
Placiti, hospitationes et violentas oppressiones inferebant. Vide
Centenarius. centenæconvenire tenebantur ;
Plet centaininter Redit. comit. Namurc. ann. 1289. ex Reg. Cam. Comput. Insul. sign.
Le papier aux ayssellesfol. 23. v°. :
Encor i a (à Spies) li cuens trois fiés
l'an, à trois nautaus de l'an, trois plés, k'on apele Plés centains, c'est à chascun
natal un plait, à queis plais to li homme et dou comte et de l'eveske doivent venir par
le semonse do sergant le comte.Capellas duas meæ ditionis quas a plebano jure
absolutas, præter jus convocandi conventum in Placito Christianitatis, etc. Vide
Christianitas.Placetum synodaledicitur, Jus nempe
synodumconvocandi et
synodalemcensum exigendi. Vide Synodare et Synodus. Pactum inter Henr. Gradens. et Ulderic. Aquilej. Patriarch. ann. 1180. tom. 4. Cod. Ital. diplom. col. 1551 :
Tradimus vobis domino Henrico Gradensi patriarchæ... duas plebes... cum Placito
christianitatis, quod est jus synodandi... Banna quæ de Placito christianitatis, vel
alio placito spirituali provenire solent, etc. Charta Gerardi Aquilej. patr.
ann. 1122. inter Monum. ejusd. eccl. cap. 59. col. 558 : Si quidem prædictæ
ecclesiæ clerus vel populus, una cum cæteris meis fidelibus, me sæpissime et humillime
rogavit, ut Placitum synodale cum integra justitia ad eamdem plebem pertinens, altari
Beatæ Mariæ et S. Stephani perpetualiter traderem. In foro ecclesiastico,
Placetnuncupatur Charta, qua quis in jus vocatur. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 8 :
Pour certaines cemonses ou citations, appelées
Placet en court d'église, que a fait aucunefoiz ledit Thirant, comme procureur en la
court spirituele d'Arras, etc.Communia placitainterdum dicuntur quæ alibi
Generalia. Vide supra.
Justitiarios Coronæ, et
Coronatoresvocant Angli. Quæ quidem crimina quatuor esse dicuntur,
murdrum, incendium, rapinasive
roberia, et
raptus mulierum, in Legibus Malcolmi II. Regis Scotiæ cap. 11. et in Statutis Alexandri Regis cap. 14. § 2. Horum, inquam, jurisdictio, escheta, et pœna pertinet ad solum Regem, non vero ad Barones, nec ad Curias burgorum, nec ad ullas Curias inferiores, neque etiam ad Curias Ecclesiasticorum : et si accidant, infra Vicecomitatum aliquem debent teneri etiam a justitiario ad caput 40. dierum. Vide Leges Burg. Scot. cap. 6. § 3. Quoniam Attachiam. cap. 76. Statuta Alexandri Reg. Scot. cap. 14. § 2. Statuta Willelmi cap. 2. § 4. Stanfordius lib. 1. de Placitis Coronæ cap. 1 :
Plees del
Corone, sont les plees queux conteignent l'offense faits encounter la Corone et dignité
le Roy. Vide Leges Henrici I. Regis Angliæ cap. 2. Rogerum Hoveden. pag. 783.
786. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 660. etc.Assise of novel dissaisin, quo scilicet aliquis per curiæ judicium a possessione dejicitur. Matth. Paris ann. 1224 :
Justitiarii Regis, quos Itinerantes appellamus,... tenebant Placita Regis de nova
disseisina.Cum autem Episcopus Ecclesiam a Domino Deo sibi commissam
regens, Episcopatum circumeundo perrexerit, et placitum canonice constitutum decreverit,
populumque sibi creditum illo invitaverit, atque Comes eadem die sciens placitum ab
Episcopo condictum, vel nesciens, placitum cum populo condixerit, et per bannum illuc
venire præceperit : placitum Comitis omnes postponant et Comes ipse. Denique populus
post Episcopum festive pergant, scientes, se non illic contentiosa contentione
decertare, sed pro fide Catholica invigilare ; non cumulum pecuniarum, sed lucrum
congregare animarum. Concilium Rom. ann. 904. cap. 12 : Habeant igitur
Episcopi singularum urbium in sua diœcesi liberam potestatem, adulteria et scelera
inquirere, ulcisci et judicare, secundum quod Canones censuerunt, absque impedimento
alicujus. Et cum opus fuerit ad comprimendos rebelles, et contemptores, publicum
Placitum convocent, non ad præjudicandum, sed potius ad ea, quæ Deo placita sunt, et
saluti animarum conveniunt, prosequendum.
exercitali, hostili. Capitul. 1. ann. 802. cap. 40 :
Si de mundeburde sanctarum Ecclesiarum, vel etiam viduarum,
et orphanorum, seu minimum potentium, atque rapina, nec non de exercitali Placito
instituto, et super ipsis causis, etc. Capit. 2. ejusdem anni cap. 20 :
De banno Domni Imperat. Karoli, quod per semetipsum consuetus est bannire, id est
de mundeburdo Ecclesiarum,... atque de rapto, et de exercitali Placito, ut hi, qui ita
irruperint, bannum dominicum omnimodis componant. Adde Capit. 7. ann. 803. cap.
1.Hoc salvo comiti Pontivensi, quod habet ibi Placitum fundi,
ubi habet feodum vel dominium.Concedimus quod omnes domus castri Theodorici, a quibus gentes nostræ levabant
Placita generalia, quæ sunt pro quolibet foco domus ad festagium, duos solidos ; et pro
quolibet foco domus ad appentitium, xij. denarios, sint liberæ a prædictis.Do, lego et
concedo carissimæ matri meæ M. Comitissæ Boloniæ totum et integrum Placitum gladii quod
habebam jure hæreditario in tota terra Insulæ bonæ et etiam in Kaleto.
Ut secundum legem quæ ibi male
facta habent emendent, aut solvant secundum legale Placitum, aut per indulgentiam sibi
impetrent perdonari.placitum criminaledicitur in Regiam Majestatem lib. 1. cap. 1. Matthæus Paris ann. 1075 :
Episcopum
crudeliter peremerunt, et centum homines cum eo, juxta flumen Tyne, ubi Placita
lethifera ab Episcopo tenebantur.Et ipse dedit mihi wadia de placito, unde hodie est inter nos
constitutum et unitum Placitum Missum, ut ipsam probationem, etc.sine strepitu et figura judicii, ut aiebant. Charta commun. Clarimont. ann. 1248. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 600. art. 5 :
Burgensibus de plano Placito coram villico et scabinis suis discutietur inter
ipsos.Beaupleades. Statutum Marlebrigense sub Henrico III. :
Provisum est etiam, quod nec in itinere justitiariorum, nec in Comitatu, in
Hundredis, nec in Curia Baronum de cætero capientur fines ab aliquibus pro pulchre
Placitando, neque pro eo, quod non occasionentur. Adde Statutum 1. Westmonast.
cap. 8.Sationalis, qui scilicet tempore Sationis tenebatur. Charta ann. 879. in Append. ad Marcam Hispan. col. 806 :
Præsentes eramus in dicta valle
Confluentana, in locum Exalata, ante domum S. Andreæ Apostoli Christi, et in Placitos
Saciales, ubi vidimus et audivimus ipsas scripturas legentes et relegentes.ensis, Merum imperium, justitia major,
Haute justice, quæ jus gladii habet. Charta Philippi Comitis Bononiæ ann. 1223 :
Et in prædictis istis
locis... habebimus magnam justitiam, quæ vocatur Placitum ensis. Charta Philippi
Regis ann. 1296 : Concedimus eidem (Episcopo Ebroicensi) et
successoribus suis Episcopis Ebroicensibus in terra sua et Ecclesiæ Ebroicensis... totam
altam justitiam, quæ vocatur in Normannia Placitum spathæ. Alia JoannisNos tantummodo tria Placita, quæ de spata vocantur,
in illa civitate Lexoviensi et banleuca habere, videlicet de submonitione exercitus
nostri, et de via Curiæ nostræ, et de moneta, etc. Aresta ann. 1258. in 1.
Regesto Parlamenti Paris. fol. 12 : Placitum ensis, Placitum mortis, mutilationis
membrorum, mulieris difforciatæ, et novæ dissaisinæ. Ibidem fol. 18. sub ann.
1259 : Placitum ensis, seu alta justitia. Charta Communiæ Rotomagensis ann.
1207 : Recordationem quoque tenebunt de iis, quæ facta fuerint inter eos, salvo
nobis Placito ensis. Occurrit ibi semel ac iterum. Vide Historiam Castilionensem
in Probat. pag. 70. Chartas Normannicas post Ordericum Vitalem pag. 1060. etc.Brusselde Usu feud. tom. 1. pag. 263 :
Philippus Dei gratia illustris Rex Franciæ... nobis et
ecclesiæ nostræ in perpetuum concedit Placitum spadæ totius terræ nostræ. Charta
ann. 1235. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. pag. 384 : Quod Barones...
habebant Placitum spadæ. Plet de l'espée, in Charta ann. 1309. ex Bibl. reg.
Strictiori tamen significatu accipienda hæc eadem vox videtur in Litteris Philippi III.
Reg. Franc. ann. 1278. tom. 1. Ordinat. pag. 306. ibi enim Philippus concedit Communiæ
Rotomagensi jurisdictionem de Placitis spadæ, sed
retenta sibi justitia mortis,
mehagnii et vadiorum belli ; unde cum D. Placitum spadæhic intelligendum jus cognoscendi de duello.
Quitavit... quicquid habebat idem Dux (Hugo) in
charreria Cabilonensi : et vinum quod tannatores debent annuatim censuale : et Placitum
vigiriale, etc.In Placitum trahere, in Charta ann. 1296. apud Kennett. Antiq. Ambrosd. pag. 328.
Si vero aliquod Placitum, vel alicujus negocii
litigationem Veneticus erga Veneticum habuerit, in Curia Veneticorum diffiniatur.
Si in eadem villa Placitum oriatur, in quo gagia
dentur ; Placitum illud, etc. Charta ann. 1275. apud Kennett. Antiq. Ambrosd.
Placitum motum fuit inter dictos religiosos,
etc.Usus et consuetudo
talis est in regno Franciæ, et justum est, quod nullus respondere deberet infra
vicesimum primum annum ætatis suæ de aliquo, quod pater ejus teneret sine Placito, cum
decessit. Occurrit rursum in Ch. Alber. Rem. archiep. ann. 1210. ibid. fol. 111.Placitum. Lex Ripuar. tit. 30. § 2 :
Et sic denuo Placitus ei
concedatur. Tabularium Lascurrense apud Marcam lib. 4. Histor. Beneharn. cap.
8 : Et misit missaticum Gassiarnaldum Vicecomitem Aquis, qui tenuisset Placitos
ante se, sicut Comes debebat facere.
Contigit ut Placitus
fieret in confinio Andegavorum et Turonorum, in quo conventus factus tam Nobilium
Francorum, quam et Britonum... anno iv. Hlotarii
Regis.Si autem contentio orta
fuerit quod sacramentum in die Placito non conjurasset, etc.rachatofeudi, in morte vel mutatione vassalli.
Feudus baylliæ debet, sicut dictum est, hominium et jurare
fidelitatem et centum solidos de Placito, tempore mutationis. Litteræ Humberti
II. ann. 1334. ibid. tom. 2. pag. 246 : Mandamus quatenus Placita quæque debita
propter obitum dom. et germani nostri Guigonis Dalphini Viennensis.... recuperare
curetis. Computus ann. 1333. pag. 272 : Pecunia recepta de Placitis per
mutationem novi domini in eo dicto anno, etc. summa ccxc. flor.
Dalph.Sine ullo Placito, sive deverio. Alia ann. 1370 : In
feodum cum 12. denariis monetæ currentis de accaptamento seu Placito. Tabularium
Nantoliense in Pictonibus ann. 1399. : Pro decimo denariorum achaptamenti, seu
Placiti in mutatione Domini. Vetus Consuetudo Pictavensis cap. 70 : Le
Seigneur, auquel est deu hommage plain, et fondé par la Coustume d'avoir pour chaque
mutation Plet et cheval de service, par borderies et masure.
Placitum manus mortuæ, (de quo in
Manus Mortua) pro
rachato, quod in morte vassalli exsolvitur. Quidam tamen existimant discrimen esse inter
plait, et
plait de Mortemain: ita ut prius dicatur de
rachatoin mutatione vassalli, alterum in morte vassalli. Ita Theveneus et Raguellus : at Gallandus ait, se observasse in veteribus tabulis idem unumque esse. In aliquot Chartis vernaculis
Placitumhac notione per
Plaisirredditur. Charta ann. 1459 :
Homage lige à 25. sols de devoir ou Plaisir. Alia ann. 1460. in Tabul.
Nantol. : Sans aucun Plaisir ni achaptement.placitum, ut loquuntur,
ad misericordiam, Plait à mercy. Distinctam hanc distributionem, et quid his verbis intelligendum, habes ex Inquisit. facta pro Dom. Dalphino tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 94 :
Item omnes tenentes in Oysentio per feudum, si Placitum non sit determinatum,
debent Placitum ad misericordiam, ad mutationem tenementarii, et omnes tenentes per
villanagium, si Placitum non est determinatum, debent Placitum ad duplicem
censum, et admutationem tenementarii. Ubi Placitum ad duplicem censumidem esse ac consuetum existimo ; et ita quidem judicatum est Aresto Parlamenti Gratianopolitani ann. 1652. quod vide apud Salvaingum de Usu feud. cap. 35. Quod vero
Placitumvocant Delphinates,
Recognitiodicitur in Provinciis Lugdunensi, Dombensi, etc. Vide in hac voce num. 4.
Plaisir, eodem sensu, in Charta ann. 1406. ex Reg. feud. comitat. Pictav. in Cam. Comput. Paris. fol. 310. v° :
Belote de la Ligne tient.... à hommaige lige et à dix solz de Plaisir et
dix solz de chamberlaige, etc. Ibid. pluries Plaist.
Placitum, exactio, vel præstatio quævis. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 15 :
Salvo Placito meo, scilicet
7. solidos solvendo in Nativitate Domini de geria tantummodo.
Placitum plassagiorum, præstatio quæ pro
stallisseu locis in foro tempore nundinarum exigitur. Vide Plassagium.
De home, qui eraet à la Paerose, ne doit lever si sires ne
los ne Plaet.Plaitet
Plet, eadem notione. Charta ann. 1311. in Reg. 47. Chartoph. reg. ch. 129 :
Derrechief lvj. deniers, que l'en dit les Plaiz de Noel et de Pasques, que
plusieurs personnes doivent par an, pour raison de sept pieces de vignes. Alia
ann. 1328. in Reg. 65. ch. 164 : Item à la Toussainz une coustume, que on appelle
Plez et recez, quarente solz. Reg. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1287. fol. 62.
ubi de redditibus Branæ : Item li Plet de la lecherie vaut par an xij.
livres. Illud scilicet, quod a meretricibus præstabatur.Contradicere non possum hodie nec in ullo Placito per quibus illi reprobi sint
aut illorum testimonium invalidum esse debeat. Tabular. Farfense apud Mabillon.
tom. 4. annal. pag. 700 : Ipso denique anno interfectus est Crescentius Comes,
jussu Ottonis Imperatoris et Gregorii Papæ, ut audistis, qui nimis districte Placita
infra Romam exercebant.Pactum dicitur inter
partes ex pace conveniens scriptura, legibus, ac moribus comprobata : et dictum pactum,
quasi ex pace factum... Placitum quoque similiter ab eo, quod placet. Alii dicunt Pactum
esse, quod volens quis facit : Placitum vero quod quisquam nolens compellitur : veluti
quando quisquam paratus sit in judicio ad respondendum, quod nemo dicere potest pactum,
sed Placitum. Gregorius Turonensis lib. 6. cap. 34 : Legati iterum ab
Hispania venerunt, deferentes munera, et Placitum accipientes cum Chilperico Rege, ut
filiam suam, secundum convenientiam anteriorem, filio Regis Leuvichildi tradere deberet
in matrimonium. Denique dato Placito, et omnibus pertractatis, Legatus ille reversus
est. Lib. 7. cap. 6 : Deprecor, ut Placita, quæ inter nos post patris mei
obitum sunt innexa, custodiantur. Fœdus Regum, apud Nithardum lib. 3 : Et
ab Ludher nul Plaid nunquam prindrai, qui meon vol cist meon fradre Karle in damno
sit. Ubi plaid, pactum significat, non vero
rixam, ut Bodinus lib. 5. de Rep. cap. 6. Falcetus, et alii verterunt. Hæc enim sonant :
Et cum Lothario
nullum pactum inibo, quod quantum
sciam, meo fratri Karolo damno futurum sit.
Unde Placitum conventionis sumptum fuit inter eos in eadem curia ;
scilicet quod, etc. Eadem habentur in Charta ann. 1292. ibid. pag. 321.
Placitum ecclesiasticum, eadem notione, in vet. Charta Ravennensi apud Mabillon. Diplom. pag. 457. Tabular. Vosiense fol. 17 :
Quod si fevales mei de
hac terra S. Petro dare voluerint, Placitum vel donum quod ipsi fecerint, et ego
concedo permanendum et tenendum.Notum esse volumus quoniam Bonius de
Vosias.... dedit Deo et B. Petro Apostolo Vosiensi medietatem mansi Albou.... Uxor ejus
et filii Helias, etc. concesserunt hoc placitum quod pater suus et mater et fratres
fecerant. HincAuditores hujus rei fuerunt Ademarus presbiter, qui propter hoc eis Placitum
fecit, id est, Chartam hanc scripsit.placitumdictus. Lex Salica edit. Baluz. tit. 42. cap. 10 :
Et sic
iterum ad alias septem noctes Placitum tribuat, id est, ut quatuordecim noctes a prima
admonitione compleantur. Adde tit. 47. cap. 2. Placitus, eadem notione, in Leg. Ripuar. cap. 30. § 2. et in Lege Bajwar. tit. 15. cap. 10.
Tunc relecta sunt ei Placita quæ Episcopus jam ordinatus ab
ordinatoribus et electoribus suis suscipere debet ; ubi continetur qualiter vivere,
docere, et subditos suos regere debet secundum sacros Canones. Form. 14 :
Sed et observationes ac regularia mandata sacrosanctorumque Conciliorum Placita,
etc. Occurrit rursum in form. 18.Volumus ut quicquid nos aut Regina unicuique judici ordinaverimus, aut
ministeriales nostri Sinescalcus et Butticularius de verbo nostro aut Reginæ ipsis
judicibus ordinaverint, ad eorumdem Placitum, sicut eis institutum fuerit, impletum
habeant. Capitul. lib. 7. cap. 379 : Non secundum Placitum hominis, sed
secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed
voluntas Dei in omnibus exquirenda. Eadem notione Plaitapud vet. Poetam MS. :
Droit à l'ostel Guillaume vait,
Ou il avoit basti son Plait.
Ita Plaisirusurpat MS. :
Messager doit tout son Plaisir
Dire, sans le seigneur laidir.
Car il convient, soit mal, soit bien,
Qu'il face votre Plaisir.
ad Placitum alicujus continere. Charta ann. circ. 1231. in Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 191. v°. col. 2 :
Homines vestri de S. Germano et de Valle recognoverunt coram
nobis, priore vestro præsente se vobis debere talliam ad voluntatem vestram, et quod
ipsi ad vestrum Placitum amodo continebunt.Nunquam in illius ore aliquid.... nisi pax, nisi Christus, nisi misericordia
erat ; ita ut in Placitis sedens, sacras aliquas recitationes, præsentibus causis
idoneas, simplici ore ediceret.Plerumque, tam ipsæ moniales quam cives, manentes et habitantes civitatis
Nemausi, ad umbras ipsarum salicum acciperent Placitum et ebatum. Vide in
Placitare.Palatium, et vicissim, sæpissime legi in veteribus libris monet Baluz. in Notis ad Capitul. col. 1077. ubi exempla nonnulla refert, quæ videsis.
Placitum, apud Papiam pro
Plocium. Vide Plotei.
Placitum. Vetus Placitum in Chronico S. Vincentii de Vulturno lib. 2 :
Et dum nos per plures dies ibidem in Plaito resedissemus. Habetur ibi
pluries pag. 690.Quia utrique
Abbates.... non in decem millium tantum mancusorum, sed in duodecim millium Plaitasse...
astruunt. Supra pactum faceredixit. Adde Epist. 74. Vide Octavium Ferrarium in
Piatire.
Si
aliquis ex fidelibus nostris.... sæculo renuntiare voluerit, et filium, vel talem
propinquum, habuerit, qui reipublicæ prodesse valeat, suos honores, prout melius
voluerit, ei valeat Placitare.
Placitare, non litigare, sed aliquid ex pacto concedere sonat. Vide infra.
Si dominus Placitat contra suum hominem de proprio placito suo, etc.
Tabularium Vindocinense Thuani Ch. 177 : Omniaque supradicta calumniavit, et in
Comitis Vindocinensis Curia omni generositate procerum Vindocinensium ibi circumastante,
atque audiente, cum eis Placitavit. Goffridus Vindoc. lib. 2. Epist. 24 :
Mihi vestra bonitate mandastis, quod inter me et illam aut Placitandi, aut
concordiam faciendi respectum usque ad festivitatem S. Beati accepistis.
Littleton. sect. 534 : Et saches, mon fils, que est un de pluis honorables,
laudables et profitables choses en nostre ley, de aver le science de bien Pleder en
actions reals et personals, et pur ceo jeo toi counsaile especialement, de mitter ton
courage et cure de ceo apprender.
WyrcesterAnnal. Rer. Angl. ann. 1363. in Lib. nigro Scaccarii pag. 433 :
Hoc anno statutum est in Parlamento, quod homines
juris regni de cetero Placitarent in lingua materna.Plaidoier, eodem sensu, in Lit. ann. 1372. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 516 :
Comme....
l'archevesque de Tours maintiengne.... que lui et ses prédécesseurs.... aient accoustumé
à ressortir et Plaidoier en notre court de Parlement, etc. Quæ
vox, ut et Pleidoier, nostris etiam Jurgari, rixari sonat. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 173 :
Lequel varlet commença à rioter et Plaidoier
avec Jehan Guiot, et desmentirent l'un l'autre. Aliæ ann. 1373. in Reg. 105. ch.
154 : Le mary de ladite Emelot, qui estoit en sa maison, yssi et prist à Pleidoier
et maudire ledit prisonnier. Unde Plaidoieur, Jurgiosus, rixosus, in aliis Lit. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 11 :
Lequel prestre, qui estoit rioteux et
Plaidoieur, etc. Plaider vero, pro Jocari, cavillari, vulgo Le suppliant se
appoya à l'uis d'un mercier voisin de son père, à la femme duquel mercier et à son
varlet il Plaidoit et s'esbatoit. Aliæ ann. 1454. in Reg. 184. ch. 463 :
Ainsi que les supplians passoient leur chemin, ilz trouverent Jaques le Leu, qui
estoit fort chargié de vin, et qui plaidoit à aucunes personnes, qui estoient contre ung
estal audevant d'une maison. Plaidier, eodem intellectu, tom. 1. Fabul. pag.
159 :
Car il avoit trové amie
Si bele c'on pot souhaidier ;
N'avoit cure d'aillors Plaidier,
Fors qu'avoec lui manoir et estre.
Dicit quod vidit in dicta
curia plures personas per brevem Placitare. Vide Brevis.Tenir les plaits. Capitul. Caroli Magni ann. 807. cap. 4 :
Ad exemplum quod nos cum illis (Comitibus) Placitare solemus, sic
et illi cum suis subjectis Placitent. Charta ann. 1114 : Debetis vos aut
vestri homines ..... Placitare ipsum placitum cum illo bajulo per vos et per nos, et si
vos aut vestri homines non potueritis ibi esse, accipiat noster bajulus ipsam fiduciam
per vos et per nos, et Placitet ipsum placitum nobiscum aut cum nostris
hominibus. Caffari Annal. Genuens. ad annum 1156. apud Murator. tom. 6. col. 259 :
In 14. consulatu unius anni fuerunt Consules de Communi tres,... et de placitis
sex, de quibus tres Consules Placitabant in quatuor compagniis, etc. Adde
Chartam Ludovici I. ann. 852. tom. 5. Gall. Christ. inter Instr. col. 509. Histor.
Lotharing. tom. 2. col. 318. Miræum tom. 1. pag. 105. col. 1.Plaider, eadem acceptione, in Stat. ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 510. art. 7 :
Quant li maires Plaide, et il commande que on se traiz, etc. Hinc
Plaidéeur, qui judex in placitis sedet, in Ch. ann. 1315. ex Chartul. Pontin. pag. 234 :
Dans Jehan de Brene Plaidéeur de Pontigny..... seoit comme juges et
tenoit ses plaiz et exercoit jurisdiction.Quod si
sacramentum ille qui prosequitur non pronuntiaverit, ipse qui Placitavit ante annum
revolutum vel septem noctes sacramentum suum coram testibus offerat.Pro modo verberaturæ debet verberato per manus burgensium verberis injuria
Placitari.Concedentes eisdem procuratoribus nostris plenam.... potestatem.... cum
prædicto fratre nostro carissimo D. Carolo Romanorum et Boemiæ Rege illustrissimo
tractandi, Placitandi et procurandi.Cepitque castrum, quod dicitur Hocfeoburg, et Theotecnum Saxonem Placitando
sibi conquisivit. Ericus Upsaliensis lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 66 :
Taliter Placitatum est fide media et condictum, etc. Pag. 85 :
Placitatum extitit in hunc modum, etc. Ita lib. 5. pag. 108. et alibi.placitoseu pacto concedere. Lex Alaman. cap. 55 :
Si
quis liber mortuus fuerit, et reliquerit uxorem sine filiis aut filiabus,... sequatur
eam dotis legitima, et quicquid parentes ejus legitime Placitaverint. Adde
Capitul. 4. Ludovici Pii cap. 4. Tradit. 70. S. Galli : Post ejus presbyteri
obitum, nepta illius eandem traditionem possideat. Et si nepta illam traditionem sibi
Placitatam dimittere voluerit, tunc locum et præbendam habeat quasi unus monachus, et
traditionem præfatam sibique Placitatam nobis dimittat. Plaider, pro Jouer, amuser, ludificari, usurpat MS. :
Vés de quel truffle il nous Plaide.
Concessimus etiam eis, ne aliquis officialium
nostrorum præsumat hominia eorum Placitare, sine aperta rationabilique causa de illo
distringat.Se tirer hors de procez. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 5 :
Alius dies ponatur ei, et tunc Explacitet se, vel emendet, nisi
competens soinus intercedat. Willelmus Malmelsb. lib. 2. de Gestis Angl. cap.
13 : Ut magnates illius castelli blande in curia Regis de seditione convenirentur,
si se possent Explacitare, illæsi abirent.admallare. Regula S. Fructuosi cap. 10 :
Tertio qualiter quotidie vivere debeant, ibi disponant, et tanquam a sajonibus
comprehensi, ad cellas revertantur Subplacitati.In placitum ponere, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 828. Nostris,
Mettre en procez. Leges Henrici I. Regis Angl. :
Si de nominatis placitis Implacitatus non erat. Occurrit præterea cap.
41. 43. 47. 61. Eadmerus lib. 2. Novor. pag. 38 : His pro licentia dictis, statim
omnis commentatio Implacitandi Anselmum compressa, omissa est. Ordericus Vital.
lib. 11. pag. 804 : Nec simul, sed separatim variisque temporibus, et multimodis
violatæ fidei reatibus Implacitavit. Leges Guillelmi Nothi vernaculæ cap. 39 :
Dous sunt perceners d'un crichet, e est l'un Emplaidé sans l'altre, e per sa
folie si pert, etc. Adde cap. 38. etc. Maria Francicas in Proverbiis Æsopicis
MSS. :
Or conte d'un chien veneour,
De male guise menteour,
Qui une brebis Emplaida.
Adde Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 74. Hemereum in Augusta Viromand. pag. 121.
Chartam Communiæ S. Quintini ann. 1195. initio, etc. præterea Leges Alfonsinas parte 2.
tit. 7 : cause qui n'a pas été plaidée. Hincmarus Laudunensis Episcopus :
Eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis
intervenientibus non diffinita, sed Implacitata remansit.laudimium. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo fol. 50 :
In quibus aquis
accipio de Placitamento in unumquodque molendinum, quando ædificatur. Occurrit
præterea in veteri Charta apud Columbum in Episcopis Valentin.Locus, ubi fit placitum, litigatio,
controversia. Joan. de Janua.placitaaguntur. Charta ann. 1319. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 18 :
Necnon et Placitorium altum prædictæ curiæ Parisiensis, cum suis ad
hoc pertinentiis, ad tenendum in Placitorio seu curia prædictis placita, ut est inibi
fieri consuetum, de speciali gratia concessit (Philippus rex.) Reg. Cam. Comput.
Paris. sign. Nosterad ann. 1328. fol. 411. r° :
Custos Placitorii
castelleti, per diem viij. den. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1473. ex
Tabul. ejusd. eccl. : Item.... pro tribus hostiis, uno scilicet in processionibus
in ingressu Placitorii baillivi, etc. Plaidoir, eadem significatione, in Lit.
remiss. ann. 1375. ex Reg. 108. ch. 161 : Lesquelx maieur et eschevins estoient
enfermez en leur Plaidoir, etc. Aliæ ann. 1396. in Reg. 149. ch. 274 : Le
suppliant et un sien vallet avec lui, alans paisiblement leur chemin en la ville de
Bruges, devers le Plaidoir, que ont et tiennent illecques ceulx du terroir du
franc. Vide Placitatorium suo loco.Ipsa vero die Dominica
publica mercimonia vel Placitationum conventicula..... prohibemus.
Et si quid a fratribus...... inventum seu
receptum fuerit, liberum et absolutum absque omni Placitatione concedo.
Litteræ ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 117 : Concessimus, quod nullum eorum
extra villam Nivernensem pro Placitatione aut pro aliqua causa
trahemus.Inter Missarum quoque solemnia non, ut quibusdam moris est, susurrationibus aut
Placitationibus intendebat, etc. Vox nostris, maxime Belgis, sat in usu.Rex Wenceslaus et Electores venerunt ad
civitatem Egram... feria quarta post Pascha ad dietam.... Ibi multæ Placitationes habitæ
sunt.