plagia
Statio est, quam Plagiam dicunt.
Gregorius M. lib. 8. Epist. 39 : Monachos Monasterii Gazensis, quod situm est in
Plagia . Chronicon Farfense : De curte in Aciano, quæ fuit Scaptolphi, et
de curte in Plagia loci, qui dicitur Brezzenanus. Isidorus Pacensis æra 680. de
quibusdam oppidis : Quæ supra Ægyptum in eremi adjacent Plagiis. Vetus
Charta apud Baron. ann. 1019. num. 8 : De terris, campis, pratis, pascuis, atque
silvis, montibus, et collibus, Plagiis, et planitiis, etc. Tabularium Narbonense
ann. 1250 : Fecit piscari Bruginam in stagno in præjudicium nostrum, cum exeat in
Plagiam nostram.
Quod nulla persona... præsumat piscari... a faroto usque ad Plagiam portæ
Gallicæ inclusive. Mirac. MSS. Urbani V. PP. in Tabul. S. Victoris Massil. :
In una galea navigando in Plagia Romana habebat febrem
pestialem.Jus locandi.... venationes et piscationes, quæ ibi sunt et
fuerunt in Plagia maris et in alta maris, et in aqua Rodani. Vide supra
Plagea.Item in eodem pago illos segos, cum
ipsa piscatoria, et Plagis maris, et fiscum nostrum adhærentem illis, etc.
Hieron. in Zachar. cap. 2 : Plagæ orbis, quas Græci appellant κλίματα .D. potestas
Mantuæ..... cognoscere possit de masculorum falsitatibus, quibuscumque Plagiis, sodomia
et quoquo modo luxuriantibus contra naturam, etc. Vide in Plagium
2.