Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

plancatum

PLANCATUM
, Tabulatum, Plancher, asserum compages. Vita MS. S. Ambrosii Episcopi Cadurcensis : Discipulus autem vehementer composuit Plancatum super eum, ut nihil appareret. Sugerius lib. de Rebus in administr. sua gest. cap. 16 : Domus.... miserabiliter corruit, ut etiam... Plancatum solarii, et tonnas inferioris promptuarii et vasa vinaria omnino confregerit. Chron. Andrense ad ann. 1234 : Quidam monachus de hujus Ecclesiæ custodibus, Simon nomine, dum nocturno tempore super prioris Ecclesiæ Plancatum cum sua lanterna discurreret ,... cujusdam foraminis immemor, quod erat in Plancato, unde ligna sursum trahebantur, aut deorsum demittebantur, per ipsum miserabiliter cecidit.
Plancatum
, Domus ipsa plancis instructa et constructa. Tabuiarium Abbat. Belliloci in Lemovic. num. 24 : In primis Ecclesia nostra indominicata, quæ est fundata in honorem S. Dionysii, cum ipsa curte, quæ vocatur Lensiacus, cum omnibus ad se pertinentibus, cum ipsa curte, et cum Plancato, cum mansionile, ubi Donandeus visus fuit manere, cum ipsa vinea, vel cum terris ad ipsum Plancatum pertinentibus, etc.
Plancatum
, Cella superior, Chambre haute. Charta ann. 1191. ex Schedis Præs. de Mazaugues : Acta sunt hæc apud Avenionem in præsentia dom. Rostagni ejusdem civitatis Episcopi, in domo ejusdem, in Plancato subscripta ante ostium S. Stephani. Tabular. Eccles. Carpentor. sæc. 12. et 13 : Actum Carpentoracte in stari dom. Episcopi in Plancato super cameram inferiorem. Ibidem : Lata fuit ista sententia in curia Carpentoratensi in Plancato curiæ.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list