pontellus
Illud cui aliquid innititur:
et dicitur a Pons. Jo. de
Janua. Pontello. Jacobi Auriæ Annal. Genuens. lib. 10. ad ann. 1290. apud Murator. tom. 6. col. 599 :
Homines igitur
in barbottis existentes cœperunt fodere dictam turrim. Quum eam fodissent, et in
Pontellis posuissent, igne imposito in Pontellis tota
diruit.Se esse (dicebant) in
saisina, justicia in omnibus dictis tornellis, præterquam in tornella, quæ est juxta
parvum pontem.... Pronunciatum fuit dictos religiosos non habere jus impediendi dictos
Majorem et juratos, salvo jure ipsis religiosis in tornella
Pontelli.