popada
Bernardus Vicecomes de Comborn animæ
suæ consulendum necessarium ducens, donavit S. Stephano mansum de Abiac, et hoc fecit
integre, nihil inde retinendo, scilicet neque censum, neque exploit, neque Popada, neque
ost, neque ullius consuetudinis exactionem.
Geraldum etiam de vineriis quem pro coliberto clamabat, absolvit a jugo totius
servitutis,... scilicet duos sextarios de segel, et duos de civada et unam
Popadam. Tabul. Vosiense fol. 3 : ii. Sextarios segl. et
ii. de civada in Murcio, et i. gallina et dimidium Popadæ,
etc.Popadausurpetur pro
popa,
placenta, uti est in Glossis vett. seu eo quod
obliasvocabant.
Mansum qui vocatur Tort, donavit
Stephanus de Joumiaco, et debet S. Johanni d'Aurel scilicet troiam, capons,
Popata. Occurrit rursum pag. seq. Videtur autem his vocibus indigitari panis
secalitius, qui etiamnum Lemovicensibus Potoutandicitur.