presbyterium
presbytĕrĭum, ĭi, n., = πρεσβυτέριον,
- a presbytery, assembly of elders, August. ap. Hier. Ep. 116, 33 fin.; Vulg. 1 Tim. 4, 14.
presbyterium, iī, n. (πρεσβυτέριον), der Rat der Presbyter, Augustin. in Hieron. epist. 116. no. 33 extr. u.a. Eccl.
sacerdotes habet Britannia ‥ multos ‥ in eodem veteri ‥ piaculorum caeno post sacerdotalem episcopatus vel ~yterii sedem ‥ rapto tantum sacerdotali nomine nec tamen tenore
uno puerulo, qui ab ipso nutritus et eruditus, nunc usque in eodem monasterio ~yterii gradum tenens
super ‥ famulum tuum ‥ quem ad ~iterii honorem dedicamus
hic in seculari habitu ‥ positus, et gradu ~yterii functus
do duas ecclesias ‥ et sepulturas atriorum et omnia que ad ~iterium pertinent
a presthede , ‥ ~iterium
cum toto ~iterio archidiaconatus ecclesiastici
ante singula altaria que extra ~yterium sunt, singula luminaria ardeant
sublimatum augustius novae Augustini ecclesiae ~yterium totum illud cum amplis porticibus amplectitur spatium
ipsum ‥ in ~iterio inter chorum et altare sepelierunt
cum ‥ nomen audisset archiepiscopi, a tertio gradu ~iterii vel quarto, quem jam conscenderat, eis obviam regressus est
de ~yteriis ‥, que et cancelli denominantur, quod solis clericis sunt assignata
exeat processio per ostium ~iterii septentrionale, et eat circa ~iterium
muros ~yterii in modum pinnaculorum ad deambulandum circa ~yterium ‥ et ipsum ~yterium cum tectis cryptarum ~yterio adjacentibus ‥ reparavit
is curavit solarium S. Crucis et ~iterium (quod vocant); puto etiam a similitudine ~iterii posuisse veterem chorum
peracto tante solempnitatis ‥ officio, archiepiscopus, sicut cardinales, bisancios aureos, quod ~iterium ab ipsis appellatur, a domino papa suscepit
presbўtĕrium, ĭī, n. (πρεσβυτέριον), lʼordre des prêtres, la prêtrise : Aug. d. Hier. Ep. 116, 33 ; Cypr. Ep. 49, 2.
Presbyterium, officium,
vel dignitas, vel ordo presbyteri. Vetus interpres Concilii Nicæni can. 2 :
Ad Episcopatum vel Presbyterium promoveri. Codex Græc. habet Diaconos quidem in Presbyterium, de Presbyterio autem in Episcopatum...
provexerunt. Pontius Diaconus in Vita S. Cypriani : Presbyterium et
Sacerdotium statim accepit. Siricius PP. Epist. 1. cap. 13 : Ad
Diaconatus vel Presbyterii insignia maturæ ætatis consecratione perveniant.
Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 587 : Præfatus puer crevit, et usque ad Presbyterium
ascendit.Prestraige, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1392. ex Reg. 144. Chartoph. reg. ch. 175 :
Jehan
Durlin, Pierre Durlin filz de Jehan Durlin prestre, nez en loyal mariage avant ledit
Prestraige, etc.Γηρουσία,
πρεσβυτέριον, πλῆθος γερόντων. Lucæ 22. v. 66 : Συνήχθη τὸ
πρεσβυτέριον τοῦ λαοῦ. Act. 22. v. 5 : Καὶ πᾶν τὸ
πρεσβυτέριον. Adde 1. ad Timot. cap. 4. v. 13. Et desolatam per lapsum quorundam Presbyterii nostri copiam
gloriosis Sacerdotibus adornaret. Idem Epist. 46 : Omni actu igitur ad me
perlato, placuit contrahi Presbyterium. Adde Epist. 49. Liberius Papa in
Epistola de exilio suo : Sicuti teste est omne Presbyterium Romanæ
Ecclesiæ. Collatio Carthag. I. can. 130 : Adeodatus Episcopus dixit, In
diœcesi mea est ordinatus, ex Presbyterio meo est, etc. Epiphanius Cypri
Episcopus : Ordinavimus Presbyterum, et iisdem verbis, quibus antea suaseramus,
impulimus, ut sederet in ordine Presbyterii. Epistola Bonifacii PP. apud
Holstenium in Collect. Romana : Quæ (epistola) Presbyterio universo
complacuit. S. Hieronymus in Esaiæ cap. 3 : Et nos habemus in Ecclesia
nostra Senatum nostrum, cœtum Presbyterorum.
Sacerdotum aliorumque Clericorum Ecclesiis servientium honores a Laïcorum
discrete apparere convenit. Quamobrem nulli Laicorum liceat in eo loco, ubi Sacerdotes,
reliquive Clerici consistunt, quod Presbyterium nuncupatur, quando Missa celebratur,
consistere, ut libere ac honorifice possint sacra officia exercere. Quod quidem
Presbyterium cancellis distinguebatur a reliqua æde : prædictis enim addit Synodus Rom.
sub Leone IV. cap. 33 : Nec inter sacros cancellos ordinibus debitos, nisi
permittente Episcopo, adtentent accedere sæculares. Gelasius I. PP. Epist. 9. de
Diaconis : Non in Presbyterio residere cum divina celebrantur,... jus non
habeant. Ordo Romanus : Presbyteri in Presbyterio omnes permanent
inclinati. Decretum Nicolai II. PP. contra Clericos concubinarios, apud Hugon.
Flaviniac. pag. 193 : Omnino contradicimus, ut Missam non cantet, neque Evangelium
aut Epistolam ad Missam legat, neque in Presbyterio ad divina officia cum his, qui
præfatæ constitutioni obedientes fuerint, maneat, etc. Anastasius in Leone III.
pag. 121 : Simul et rugas in ingressu Presbyterii pensant, etc. Pag. 127 :
Fecit eidem nutritori suo Presbyterium noviter totum marmoreum magnæ
pulchritudinis, sculptum, compteque ornatum. Infra : Tamque Presbyterium,
quamque totam ecclesiam marmoravit. Ibidem : Presbyterium ex marmoribus
sculptis decoravit. Adde pag. 131. 132. 151. 155. 156. Charta Edgari Reg.
Britanniæ ann. 973. tom. 1. Monast. Anglic. pag. 243 : Virgini Mariæ Orientale
altaris Presbyterium dedicans. Paulus Warnefridus in Chronico Episcoporum
Metensium in Grodegango : Hic fabricare jussit... altare ipsius atque cancellos,
Presbyterium, arcusque per gyrum. Similiter et in Ecclesia B. Petri majore presbyterium
fieri jussit. Gervasius Dorobernensis de Combustione Ecclesiæ Dorobern. :
Continebat hic murus Monachorum chorum, Presbyterium, altare magnum, etc.
Mox : De choro ad Presbyterium tres erant gradus, de pavimento
presbyterii usque ad altare gradus tres. Cæsarius lib. 1. cap. 35 : Dei
Genitrix Maria de Presbyterio descendens, et Chorum more Abbatis circumiens, Monachis
benedixit. Lib. 7. cap. 40 : Dominam nostram vidi ante Presbyterium
ejusdem Ecclesiæ. Adde lib. 8. cap. 11. 91. lib. 9. cap. 42. lib. 12. cap. 29.
Chron. Abbatum Gemblacensium ann. 1076 : Sepultus est ante gradus Presbyterii
veteris Ecclesiæ, etc. Infra : In illo Presbyterii novo ædificio, dum pro
competentia operis pavimentum vetus aperitur, inter cætera, ut conjicere possumus,
justorum corpora, quæ sicut inventa sunt, reliquit. Vide præterea Chartam
Charitatis Cisterciensis cap. 4. Librum Usuum ejusd. Ordinis cap. 15. 22. Nicolaum II. PP.
Epist. 8. ad Episcopos Galliæ, Sigebertum de translatione S. Sigeberti n. 2. Matthæum
Westmonasteriensem ann. 1254. pag. 358. Vitam B. Simonis Comitis Crespeiensis cap. 8. etc.
Presbyteri vero, quibus in presbyterio consistere jus erat, Presbyterium, hoc est chorum Ecclesiæ de novo ibi construxit.
Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 43 : Sacrista paret sal et aquam
super gradum Presbyterii. Mox : Postquam asperserit majus altare et
Presbyterium, etc. Ordericus Vitalis libro 7. pag. 662 : Ipsamque in
Presbyterio inter chorum et altare sepelierunt.Presbyteratus, Obventiones Presbyterii Parochialis. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 587 :
Concessi... Ecclesiam S. Germani et S. Vincentii, et
sepulturas atriorum, et omnia, quæ ad Presbyterium pertinent. Idem lib. 8. pag.
669 : Hinc illi Ecclesiam de Telliolo, et hoc quod habebat in Ecclesia de
Dambleinvilla, et Presbyterium dedit : et hoc quod habebat in Ecclesia de Corneto cum
Presbyterio concessit. Mox : Et villam, quæ Chercabia dicitur, cum
Ecclesia et Presbyterio. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 70 :
Medietatem Ecclesiæ, omnium oblationum, introitum presbyteri ex toto,
Presbyterium, medietatem omnium decimarum, etc. Fol. 71 : Offerens Deo ad
integrum... videlicet Presbyterium, offertas, cimiterium, decimas, etc.
Hæ sunt duæ tenuræ in mallo cum Presbyterio et parrochianis ecclesiæ B.
M. de Bello-loco, et dono ipsas tenuras cum prædicta ecclesia. Charta ann.
1135. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 29 : Et quidquid ad Presbyterium ejusdem
ecclesiæ pertinet. Vide
Presbyteragium.Ut Clericis Capuanæ
Ecclesiæ... quartam in Presbyterium eorum de hoc, quod ante Ecclesiæ
singulis annis accesserit... distribuere studeat. Idem lib. 12. Ep. 30 :
Eum in gratiam familiariter recepi, coram populo et Clero eum perduxi,
Presbyterium ei auxi, in loco superiori inter Defensores posui. Thomas Stubbs in
Act. Eboracensium Episcopor. de Gelasio PP. : In solemnibus processionibus
equitando factis, quando more Apostolico coronatus fuit, sicut in die Natalis Domini,
Augustodunum, et die Epiphaniæ Cluniaci, Episcopus Hostiensis, qui Magister inter eos et
dignior erat, eum parem sibi esse voluit, et peracto tantæ solemnitatis officio,
Archiepiscopus sicut et sui Cardinales Bisanteos aureos, quod Presbyterium vocant, a
domino Papa suscepit. Sugerius in Ludovico VI. : Cœna ergo apud nos more
Romano, et sumptuoso donativo, quod Presbyterium nominatur, celebrata, venerandam Domini
Crucifixionem venerando prosequutus... pernoctavit. Acta Innocentii III. PP. :
Presbyterio per ordinem distributo, solenne convivium celebravit. Pacta
conventa inter Clementem III. PP. et Romanos ann. 1188. ex volumine Cencii Camerarii :
Vos autem (Clemens PP.) dabitis Senatoribus, qui erunt per tempora,
beneficia et Presbyteria consueta. Item Judicibus, Advocatis, et Scriniariis a Romano
Pontifice ordinatis, et Officialibus Senatus Presbyteria consueta dabitis.
Ceremoniale ejusdem Cencii : Præfecti navales, schola crucium, et Capellani tale
Presbyterium, et taliter datum accipiunt, quale in die Paschæ superius nominatum
recipiunt. Infra : Familia quoque et Curiales Presbyterium habent juxta
Camerarii voluntatem. Occurrit ibi pluries. Ceremoniale Rom. ex MS. Vaticano
apud Raynaldum ann. 1272. de Consecrat. PP. : Venit ad aliquem locum præparatum
decenter, et ibi dat cuilibet Cardinali et Prælato Presbyterium. Et S. ipse
Papa sedet in sede, et quilibet Cardinalis et Prælatus vadit coram eo, et flexis
genibus extrahit sibimet Cardinalis sive Prælatus mitram, et tenet apertam ante Papam,
et ipse ponit illam pecuniam, quam dat ei in uno cypho argenteo Camerarius, et quam
dicit liber Cameræ, qui vocatur Polycitus, et ille qui recipit pecuniam in mithra,
osculatur genu domini PP. Clemens IV. PP. agens de Coronatione Imperatoris apud
eumd. Raynaldum ann. 1311. n. 13 : Consuevit autem Imperator larga Presbyteria
omnibus exhibere, quibus ea, cum coronatur summus Pontifex, elargitur, videlicet
Episcopis, Presbyteris et Diaconis, Cardinalibus, Primicerio et Cantoribus, Subdiaconis
basilicariis, et regionariis, etc. Vide Manus et Roga.Ritus dandi Prebyterium papæ
cardinalibus et clericis nonnullarum ecclesiarum Urbis, nunc primum a Petro Moretto
canonico investigatus et explanatus.