presta
Zantflietad ann. 1416. apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 408 :
Deinde prædictus Rex
(Sigismundus) summam circiter quinque millium florenorum Rhenensium ab
ecclesiasticis suscepit sub titulo accommodati, dans super hac præstatione litteras
recognitorias regio sigillo communitas : sed Presta versa est in datam, quia post hac
nihil reddere curavit. Vide infra Prestus.præstæseu mutui. Charta ann. 1147. inter Probat. tom. 2. novæ Histor. Occitan. col. 520 :
Ego Ildefonsus Comes Tolosæ.... recognosco quod
nullo modo habeo questam, neque toltam in civitate Tolosana ;... neque habeo ibi
Præstam, nisi eis evenerit per eorum voluntatem uniuscujusque. Occurrit præterea
in Chron. Senensi apud Murator. tom. 15. col. 138. Vide Mutuum et
Prestus.Presta forciata, in Charta Joan. reg. Aragon. ann. 1393.