prestaldi
Quod prædium
a duobus Præstaldis nostris, Hemone et Mathia comitibus, circumdatum, etc. Longe
inferiores sunt ii, quorum mentio fit in alia Charta ejusd. reg. ann. 1231. apud Cenc.
inter Cens. eccl. Rom. : Curialis comes... existens in prædio suo, vel alibi extra
curiam nostram ne (nec) dare Prestaldos, nec partes possint citari facere ;
et quia multi læduntur per falsos Prestaldos, citationes vel testimonia eorum non
valeant, nisi per testimonium diocesani episcopi vel capituli, nec falsificatus
Prestaldus possit se justificare, nisi eorumdem testimoniis in factis
majorum.