protosymbolus
Machometus ‥ in regno Saracenorum quatuor pretores statuit, quos admiralios vocavit; librum autem legem suam continentem prothosimbolum fecit appellari
Hic (Mahomet) in Regno Saracenorum quatuor
Prætores statuit, qui Amiræi vocabantur. Ipse vero Amiras dicebatur, vel
Protosymbolus. Historia Miscella lib. 19. pag. 600 : Mortuus est Muhavias
Protosymbolus Saracenorum, qui fuit Prætor annis 20. et Amiræ functus officio annis
24. Adde pag. 616. 648. edit. Canisii. Acta SS. 40. Martyrum num. 12 : Ἀβησὰκ ἐκεῖνος Πρωτοσύμβολος τῶν Ἰσμαελιτῶν ἔθνους, οὕτω γὰρ τοὺς αὐτῶν
ἐθνάρχας ἀποκαλοῦσι. Πρωτοσύμβολος τῶν Ἀράβων, apud Cedrenum in Leontio pag.
443. ubi Zonaras pag. 77 : Ὁ τῶν Ἀγαρηνῶν Πρωτοσύμβολος, οὕτω γὰρ
ἐκάλουν τους σφῶν προεξάρχοντας. Σύμβουλος simpliciter dicitur in VII. Synodo
Act. 5. pag. 617. edit. 1618. qui Anno Domini 684. Indict. 12. Marucham. Agnoscitur Protosymbolum
Arabum. Ibid. col. 919 : Anno Domini 719. Indict. 2. Hymnar.
Protosymbolum habetur.Ὁ δὲ τῶν Σαρακηνῶν ἀρχηγὸς τὸν Ἰωάννην εἰσκαλεσάμενος, προεχειρίζετο
πρωτοσύμβολον, Et pag. 253 : Καί πρῶτος ἔσῃ αὐτοῖς
ἡμετέροις συμβούλοις, οὐδὲν γὰρ πράξαιμεν πώποτε τοῦ λοιποῦ ἄνευ σῆς παραινέσεως καὶ
συμβουλῆς.