Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

puduclare

PUDUCLARE
,
Peduclare
, Pediculis purgare, pediculos abstergere a vestibus. Glossæ veteres, editæ ab H. Stephano pag. 336 : Pediculo, φθειρίζω, Peduclat, φθειρίζει. Ubi φθειρίζειν, non idem est quod φθειριάω, pediculis scateo ; sed pediculis purgo. Sic in iisdem Glossis Pulico, ψυλλίζω, redditur, hoc est pulicibus purgo. Gloss. Græc. Lat. : Φθείρ, peduculus : φθειράριος, peduculosus, φθειρίασις, peduculatio : φθειρίζω, peduculo. Ita in MS. unde fortassis apud nos Esplucher, quod idem sonat : nisi probabilior videatur eorum sententia, qui a pelliculis, seu pelliciis, quas peluches, et pluches, nostrates vocabant, accersunt, quas qui vellicant et abstergunt, esplucher dicuntur. Regula Magistri cap. 81 : Habere debent fratres in hieme paraturam grossam quotidianam stamineam, et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnos Puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus. Hic hæret eruditus Glossator. Vide Casaubonum ad Theophrasti characteres pag. 326. et supra Expediculare.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list