punga
Quoties brachile aureum, Pungam quoque auro gemmisque comptam sibi subripuit,
tantum ut miseris succurreret.
Pugna, qua voce pugni ornamentum significaretur, cum ad
brachilepropius accedat quam pera, cui aurum et gemmæ vix conveniunt : si tamen hanc vocem ex Cod. MS. optimæ notæ restituerit Duchesnius. Nihil enim temere definiendum, cum infra cap. 12. legatur :
Habebat
(Eligius) bursas eleganter gemmatas. Vide supra Pugna
1. et 2.Codex eburneus auro paratus.... Punga auro parata 1. incensaria argentea auro
parata 4. etc. Ita Græco Barbaris, poche, Leoni Imp. in Tacticis cap. 5. § 4. cap. 6. § 2. 10.
Puissette, dimin. eadem notione, in Hist. Joan.
Si s'appensa qu'il
les (escus) musseroit en ses Puissettes.Tunica rugata cum Punchis.Pochia seu Bissacus, in Processu de Vita et mirac. B. Mariæ de Malliaco num. 42.
In qua archa reperientes monetas infra scriptas in saccis lineis seu
Pochiis repositas.Etiam ex transverso ventris sub umbilico habentes
cultellos, quos Daggerios vulgariter dicunt, in Powchiis desuper
impositis.