querulans
querulatur, seu queritur coram judice, qui litigat, causam agit. Miracula B. Wernheri, tom. 2. Aprilis pag. 726 :
Habet jurisdictionem in eos, ut
coram eo Querulantibus teneantur respondere. Diploma Radulphi Imp. pro
Wormatiensibus, apud Ludewig. tom. 2. Reliq. MSS. pag. 243 : Quamdiu
parati fuerint in civitate sua de se Querulantibus justitiam exhibere.
Privilegium Alberti Magdeburg. Archiep. ann. 1225. apud eumdem Ludewig. tom. 5. pag. 24 :
Notum esse volumus.... quod pro discordia sopienda, quam habebat
dilectus in Christo filius Prepositus Novioperis et ecclesia sua contra civitatem
nostram Hallensem, pro ablatione aque ad lacum, Querulantibus ejusdem civitatis civibus
ex adverso, etc. Vide Querelare.