querulari
cum propheta [David ] ~ari compellor
acciones ‥ mercatorum ‥ versus alios mercatores ‥ ~ancium(
Vacuum quid Querulare focum ? Epigramma in Hattonem Archiepiscopum
Mogunt. apud Serarium lib. 4. Rerum Moguntiacarum cap. 11 : Parcus et infelix, quæ te dementia ludit, Pauperibus Christi ut commoda
nulla feras ? Cum Judex, solum hoc Querulabitur ipse futurus, Nescis
quod post hac te ultio dira premet. Perperam Vossius de Vitiis serm. lib.
4. cap. 19. Querelabiturlegit a
Querela; melius enim
Querulabitur, a
Querulussecunda correpta, ut versui congruit. Deinde passim occurrit
Querulari. Petrus Blesensis Epist. 129 :
Ne de illis queruletur Dominus. Rursum utitur Epist.
141. 142. etc. Th. de Kempis de tribus Tabernac. cap. 9 : Injuste
Querulor, juste autem patior. Adde Vitam S. Petri Mart. tom. 3. Aprilis pag.
694. Annales Mediol. apud Murator. tom. 16. col. 714. etc.