quintale
Insula quidem de Cuverfu magna est et fertilis, et reddit singulis annis
Imperatori Constantinopolitano 15. Quintallos auri. Quintallus est pondus centum
librarum. Eadem habet Bromptonus. Sciendum est quia de cupro, stamno et plumbo, et de
terra calaminæ et filo lanæ, redduntur centum et sex libræ pro Quintali, de lana vero
et canapo brisato seu trito, cœpo, sanguine et filo canapis et lini, redduntur pro
Quintali centum et quatuor libræ : de aliis vero ponderibus redduntur centum libræ
tantummodo pro Quintali. Consuetudo Tolosæ rubr. de emptione num. 10 : Usus et consuetudo est Tolosæ, quod quilibet venditor usitatus rerum
ponderis debet tenere certum pondus, scilicet Quintale et medium Quintale, et libram,
etc. Adde Statuta Avenion. lib. 1. rubr. 19. art. 9. etc. In Literis
patentibus Berengarii ann. 1413. memorantur Quintalia lanæ, ferri sive æris
vel asserii. Quintalia caseorum, in Sententia arbitrali ann. 1303. e Schedis D.
Brunet.
Le Quintal doit pezer 96. livres, et la livre 14. onces et demie.
In Consuetudine Beneharn. tit. de ponderibus et mensuris art. 4 : Quintaus, et miey quintaus.
Ego Bernardus
Ato Vicecomes Nemausensium, cum consilio et voluntate Guillelmæ uxoris meæ.... concedo
Petro Adeberti, et tibi Bernardo de Porta veteri... omnes usaticos et leddas, quæ in
mercato et propter mercatum civitatis Nemausensis in præsenti habetis... excepto eo
quod de corda et Quintali et sextario rossi accipio. Charta Ludovici Jun.
Regis Fr. ann. 1157. ibid. col. 564 : Et in tota Nemausensi
civitate tertiam partem omnium leddarum, et tertiam partem fori et nundinarum, et
tertiam partem sextarii, et tertiam partem cordæ et Quintalis, et tertiam partem
tabularum. Charta Raymundi Ducis Narbonæ ann. 1163. ibid. col. 593 : Accipias unoquoque anno XII. marchas argenti de Quintale et
corda S. Egidii.Non faciant nundinas aut mercatum in Trencatalhis, nec ibi
habeant cordam nec Quintale, et si habeant cordam et Quintale, sint Comitis et
Archiepiscopi. Statuta Massiliensia MSS. lib. 3. Ordinamus similiter, quod stagnum, sive merces stagni, vendatur
deinceps ad Quintale Massiliæ, et non ad Quintale, quod vulgariter consuevit appellari
Quintale sparroni.
Item jus ponderis virgæ ferri, quod sic levatur,
videlicet pro qualibet somata bladi, quæ ponderatur, et pro quolibet Quintali quarumque
rerum ponderatarum, a cive Toloni recipitur obolus unus, ab extraneis vero, etc.
Usatica Aquarum mortuarum : Molendina, Quintale et corda, et furni
erunt omnes nostri cum leudis et omnibus usaticis, et accipietur ad Quintale et cordam
tantum. Adde Hist. Episcoporum Lodovensium pag. 96. Annales Massilienses
Guesnaii pag. 322. Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 90. et alibi non
semel.In
omnibus autem usaticis, quæ per terram accipiuntur tam infra villam, quam infra bonas
(limites) ipsius villæ, medietas illorum in Quintallo, et in corda, et in
leda de mercato, medietas erit mea, et medietas illorum, etc.
in Quintalio et corda, et in lesda de mercato,
etc.