quinternus
Quinternio. Epistola ann. 1410. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1168 :
Cum Quinternis duobus separatim ligatis, exhibendis DD.
Cardinalium Collegio, etc. Bulla Clementis VII. PP. de Annatis tom. 1. Bullarii
Romani : Volumus autem quod præsens mandatum ad hoc, quod ad plenam
et indubitatam notitiam deveniat, in Cancellaria Apostolica more solito publicetur, et
in Quinterno Cancellariæ ad perpetuam rei memoriam describi debeat. Quinternus
Cancellariæ Apostolicæ vel Romanæ, in Statutis Monasterii S. Claudii pag. 131. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 491. et alibi.