rafica
Vineas, prata,
silvas, atque medietatem silvarum et telonei seu Raficam, atque naufragii, etc.
Labbeus habet hoc loco : Medietatem salinarum, et telonei, seu Raficani, ac
naufragii, etc. Alia Caroli Simplicis Regis Franc. apud eosdem Catellum et
Sammarthanos : Concedimus præterea medietatem salinarum, telonei, portatici et
Raficæ, sive naufragii, atque pascuarii, etc. Occurrunt præterea eadem verba in
alia Karolomanni Regis Francorum pro ipsa Ecclesia Narbonensi in Notis Stephani Baluzii ad
Concilia Narbonensia pag. 69. At paulo aliter Charta Odonis Regis ann. 888. apud supra
laudatum Catellum l. 5. Rerum Occitanar. pag. 749. Rafita
Concedimus medietatem salinarum, telonei,
portatici, et Raficæ, atque pascuarii, ceu classes naufragiorum, ad eandem Ecclesiam,
tam in Narbonensi, quam in Reddensi Comitatu, undecunque Comes vel ejus Missus
receperit, vel recipere debuerit aliquid exactionis. Ex quibus verbis videtur
posse colligi, Raficamfuisse, quod dominus habet in naufragiis, quod Normannis
Warecdicitur.
Rafica, Rafiga, Rafegavel
Raffega, sed nullo satis certo veræ notionis indicio, in Appendice Marcæ Hispanicæ col. 773. 830. 832. 833. 835. 857. 1067. 1153. 1160. apud Cardinalem
Rafaga, qua Venti afflatus vehemens significatur, atque adeo prope accedit ad sensum hic propositum ; jus nempe in navibus ad litus a vento actis.