rageman
de Raggemannis comburendis, apud Rymer. tom. 8. pag. 109 :
Licet nuper, tempore D. Ricardi
nuper Regis Angliæ... quamplures subditi... regni nostri Angliæ per diversa scripta,
cartas sive literas patentes, vocata Raggemans sive Blank Chartres, sigillis eorumdem
subditorum separatim consignata et in cancellaria ipsius nuper Regis postmodum missa, se
reos et culpabiles de diversis proditionibus ac mesprisionibus et aliis malefactis, per
ipsos contra ipsum nuper Regem et regaliam suam factis, fore cognoverint......
ordinavimus, quod omnia et singula scripta, cartæ seu literæ prædictæ... comburantur et
destruantur.Otterbournepag. 114 :
Redditis Regi et regno Scotiæ juribus, libertatibus, et litera quæ vocatur Ragman
cum sigillo de homagio facto nobili Regi Edwardo 1.