rassa
Tenebuntur solvere...
lesdam ad rationem unius denarii, sive medii pataci pro qualibet Rassa sive onere
hominis, et pro quolibet onere sive carga animalis unum patacum, sive duos denarios
currentes. Hic agitur de materia vitrea ; quod autem Rassamolim vocabant vitrarii, hodie
Faixnuncupant, Onus hominis.
Item, quod hoc sacramento specialiter teneatur
Rector servare, in omnibus et per omnia, illa statuta quæ loquuntur de conjurationibus
et Rassis non faciendis,
et de conjurationibus illicitis infringendis. Adde libri 5.
caput. 6. quod est de Conjurationibus et Rassis non faciendis. Statuta Baronum
Montispessul. ann. 1323. apud Sartores infra scripti dixerunt et protestati fuerunt ibidem, quod per
infrascriptas ordinationes et conventiones, non intendunt facere crassam, Rassam seu
monopolium, nec easdem facere in prejudicium juris, seu honoris aliquorum jurisdictionem
habentium, sed tantummodo ad honorem Dei, etc. Requesta ann. 1391. oblata
Senescallo Provinciæ ex Schedis D. le Fournier:
Et Primo fieri
propositionem ligue et Rasse, factis inter gentes Domini Raimundi de Turena ex una
parte, et circumvicinos Massilienses ex altera. Vide Manipolium et
Trassa.