reaptare
ipso jubente pelagus reaccedit, / quod ad recurrendum iterato reaptat
Cœpit caput pueri Reaptare, quasi esset cera. Bartholomæi Scribæ Annales
Genuens. ad ann. 1242. apud Murator. tom. 6. col. 500 : Fecit ibi galeas fractas
Reaptare. Chronicon Andreæ Danduli apud eumd. Murator. tom. 12. col. 463 :
Ipso quoque die galeis omnibus Reaptatis, etc. Statuta Vercell. lib. 1.
fol. 16. v° : Refectio fieri debeat per octo dies, postquam eis per Potestatem
fuerit denunciatum, ut ipsos pontes debeant Reaptari. Rursum occurrit fol. 20.
v°.