redebere
redebentiisobnoxium esse. Appendix Marculfi formula 2 :
Repetebat ei dum diceret eo quod genitor suus nomine ille, colonus sancti illius,
de villa illa fuisset, et ipso colonitio de capud suum ad ipsa casa Dei
Redebeat. Similia leguntur form. 4. pro quo form. 32. habetur : Repetebat
ei eo quod genitor suus aut genitrix sua illa coloni sui fuissent et ipse suus colonus
esse dicebat. Pluribus redebentiisobnoxios fuisse
colonosomnibus notum est. Ibidem form. 33 :
Ad quod mihi judicatum fuit in nullo non Redebeo, nisi
isto et unico sacramento. Eadem fere habentur form. seq. Servitium alicui Redebere, in Formulis Andecav. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 241. Charta ann. circiter 805. apud Mabill. de Re Diplom. pag. 507. et Murator. tom. 2. part. 2. col. 746 :
Et quicquid in valle Maurigennica ex alode parentum nostrorum, vel per quodlibet
titulo, juste et rationabiliter nobis ibidem obvenit et legitima subpetit
Redebere. Vossius lib. 4. de Vitiis serm. cap. 20. verbum hoc explicat per
Obligari ad reddendum, eosque falli arbitratur, qui idem esse aiunt ac
Redhibere. Vide Reddebere.