refermare
Qui potestas jurare teneatur, nullo modo vel ingenio
recipere vel acceptare electionem de se factam, si accideret quod Senenses ipsum
eligerent pro anno futuro... Et teneatur potestas facere jurare omnes homines de
consilio campanæ,... quod sic potestatem, vel alium dominum vel rectorem, qui pro
tempore fuerit, non Refermabunt pro alio futuro anno. Vide infra Refirmare
6.Refirmatus, Confirmatus, ab Italico
Rifermare, Iterum firmare. Gualvaneus Flammeus apud Muratorium tom. 12. col. 1016 :
Stantibus
supradictis concurrentiis Ursus Kavistianus fuit in regimine Refermatus. Iterum
occurrit col. 1017.Refermer, pro Reficere, reædificare, in Chron. S. Dion. tom. 5. Collect. Histor. Franc. pag. 223 :
Le chastel d'Argent Referma (Pepin) que li dux Gaifiers avoit
abatu. Ubi Annal. Eginh. ad ann. 766. habent, Restauravit. Vide Refirmare 2.