requestus
Requestus generalis (ann. 1385.) de
permittendo Ambassatores transire per regna et loca in partibus transmarinis. Curia
Requestium, vel potius Requestuum, memoratur in Charta ann. 1550. apud eumdem Rymer. tom. 15. pag. 206. et ipsa vox
Requestusrursum legitur in alia Charta ann. 1355. tom. 5. pag. 820. Vita S. Hoildis, tom. 3. Aprilis pag. 774 :
Brachium a sanctissimo corpore extractum ad Requestum illustrissimæ dominæ
Comitissæ.relevii. Vide supra Requesta 2.
Requeste; quod eo soluto, vassallus a domino requirit, ut in feudi aut dignitatis possessionem mittatur, vel in ea confirmetur. Charta capit. S. Quint. Viromand. ann. 1181. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 6. fol. 98. v°. col. 2 :
Prædictam
silvam ex omni exactione liberam in perpetuum possideat ; ita tamen ut in constitutione
novi abbatis, tres solidos jam dictæ monetæ (S. Quintini) nobis præfata
persolvat ecclesia de illa consuetudine, quæ vulgo Requestus vocatur. Charta
ann. 1244. ex Tabul. S. Autberti Camerac. : Præfatum hospitale tenetur solvere
annuatim dictæ ecclesiæ in perpetuum quinque solidos Cameracensis monetæ in Natali
Domini pro Requestu sive pro relevamine quinque mencaldatarum terræ. Ubi pro
annuo censu. Charta ann. 1384 : Item je ay es lieux dessusdiz sur tous les
heritages tenus de mondit fief roages, forages, ventes, Requestes, et toute justice et
seignourie haulte, moyenne et basse. Vide Requesta 2. et infra
Requisitio.Enquête. Vide Requistum.