riperia
Riviere. Conventio Commendatoris de Montefrino cum Raymundo
Pelatet fratribus ann. 1241 :
Dicebant siquidem predicti fratres,
quod ipsi habebant quoddam molendinum in Riperia Gardonis. Donatio iisdem
fratribus facta ann. 1245 : Dono illa duo cestaria bladi censualia et jus et
dominium ipsorum et jus dominii, quos accipio in molendinis domus Templi de Montefrino,
quæ sunt in Riparia Gardonis in utraque ripa. Miracula B. Caroli Blesensis apud
Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 563 : Vidit quamdam puellam que ceciderat in
Riperia de Gueng. mortuam, resuscitatam meritis ipsius D. Caroli. Charta ann.
1308. apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 783 : Item quod possint homines S.
Amantii piscari in Ripperia S. Amantii. Adde Chartam ann. 1380. ibid. pag. 173.In locis dominicalibus, tam in Riperia Rhodani quam
alibi. Annales Genuens. apud Muratorium tom. 6. col 589 : Deinde ivit in
Riperiam Orientis usque Plumbinum, et invenit barcas Plumbini quamplures cum
mercimoniis, etc. Ibidem col. 591 : Dicto etiam anno (1286.)
armatæ sunt pro communi Januæ ad soldos trium mensium pro guardia Riperiæ facienda duo
galeoni velocissimi, etc. Rursum memorantur Item misit quod omnes de
Riperia Gardesanæ se parent cum navilio suo, etc. Adde Gualvaneum Flammeum eadem
tom. col. 1013. Georgium Stellam apud eumd. Murator. tom. 17. col. 1136. Lobinelli
Glossarium tom. 3. Hist. Paris et vide Riparia.Prout limites, metæ ac termini dictarum
parochiarum, et alii qui sequuntur in longitudine et latitudine se extendunt, cum ipsis
limitibus et Ripperiis ipsis limitibus adjacentibus, et circa prædictos limites seu
Ripperias dictis limitibus adjacentes per quatuor teysias ; nihil juris, actionis,
proprietatis, possessionis, usagii.... infra dictos limites et circum circa per dictas
quatuor teysias nobis vel nostris successoribus de cætero penitus
retinendo.