ripuarii
Ruradictos scripsit : tametsi Frodoardus in Chronico ann. 923.
Ruram fluvium in pago Ribuariostatuit. Sed et Browerus in Proparasceve Annal. Trevir. pag. 68. 95. 1. edit. ait, repertam inscriptionem veterem Caraduni, quod hodie
Caerdenvocant, viculo ad Mosellæ ripam sinistram, haud procul Monasterio, ex qua
Ripanos, horum fluviorum accolas, sub Romanis dictos colligit : VC. I. . . . . . . . . Ut ut sit, iidem videntur qui Riparioli apud Jornandem de Rebus Geticis pag. 118. et Francis æquiparantur in Lege Ripuar. tit. 22. Horum regio,
Pagus Ripuarius, Provincia Ripuaria, appellatur in eadem Lege tit. 31. § 3. 5.
Ripuaria, nude in Annal. Franc. Fuld. ann. 881 :
Trajectum et pagum
Hasbannicum, totamque Ripuariam, etc. Adde Eginhardi Annales ann. 782. et
Reginonem ann. 891. Regio Ribuariorum, apud Wipponem in Conrado Salico pag.
429. Marianus Scotus ann. 875 : Qui quoque Carolum Seniorem 8. Id. Octobr. bello in
pago Meginense, nomine Ripuaria, non longe ab Andernach Castello juxta Rhenum pugnantem
ultra 50000 superavit. Est autem Pagus Meginensistractus ille dictus hodie
Meienfeldt, ab oppido
Meienhaud procul Andernaco. Radevicus de Gestis Friderici lib. 2. cap. 13 :
His in Bajoaria peractis Fridericus Ribuariorum
fines ingreditur, inferioresque regni partes peragrans, etc. Guntherus lib. 6.
Ligurini : His bene compositis Ripuaria Cæsar in arva Tendit, et extremos Rheni percurrere fines Accelerat. Et lib. 7 : Saxones, et rigidi qui Norica rura coloni, Westfaliamque tenent, quos aut Ripuaria tellus, Aut cum Germanis Rhenum partita colonis Francia. Chronicon Trudonense parte 1. lib. 2 : Est autem Ribuaria terra
victualibus abundans, sub qua Comitatus Juliacensis aliorumque Principum fortalitia
continentur. Et lib. 5. pag. 395 : Quæ erant circa et ultra Mosam, et in
Ripuaria, et circa Rhenum. Ducatus Ripuariorum, in Gozelo Dux Ribuariorum,apud Wipponem in Conrado Salico pag. 424. Adde Vitam ejusdem Ludgeri num. 21. et vide Freherum lib. 2. Orig. Palat. cap. 8. et 9. et Lindenbrogii Glossarium.
RipuariosLatini, Galli
Rivesappellabant. Tractatus MS. de Torneamentis :
De par les Bretons, les
Manceaux, de par les Rives et Hasbegnons, id est Ripuarii et Hasbanienses.
Provinciale MS. : S'ensuit les armes des Alemans et des Ruyers. Mox
recensentur arma seu insignia Nobilium Ducatus Luxemburgensis. In alio Riviersvocantur, ibique primo recensentur arma Comitatus Hollandiæ Comitum. Scribit Gollutus in Hist. Burgundiæ Sequanensis lib. 10. cap. 81. et 109. Duces Burgundiæ habuisse complures fæciales seu
Heraldos, quorum alii
Poihiers, alii
Ruyersdicti : eorum, qui
Poihiersvocabantur, munus versatum in Gallicis provinciis ; aliorum intra terras Imperii. Ita nempe
Poheros, Ducum Burgundiæ subditos, qui Gallice, contra
Ripuarios, qui Theutonice loquebantur, appellatos supra docuimus in voce Poheri. Vide Chapeavillum in Erardo a Marka Episcopo Leod. cap. 18. 19. et Ægidium Bucherium in Belgio Romano lib. 14. cap. 8.
Et per fines Ribuariorum Comitatus Moilla, Halt,
Trahammolant, Masagowi.
Moilla, Haettra, Hammolant, Masagouwi, apud Pertz. cap. 5. Vide Zeuss. de popul. German. pag. 343. et Chronic. Gottwicense pag. 749.