riscattus
Riscatto, Redemptio, recuperatio. Decreta pro Ecclesia Mediolanensi ann. 1067 :
Clericus autem vel Laicus pro ordinis ac dignitatis suæ qualitate, hac potestate
tali mulctetur damno, ut siquidem ex ordine Capitaneorum fuerit, 20. denariorum libras,
vassorum autem 10. negotiatorum 5. reliquorum vero pro qualitate et possibilitate
componat ad utilitatem hujus sanctæ matris Ecclesiæ, et sicut pro treuga Dei fracta per
decem tot civitates Riscattum faciat.