romescot
Denarius S. Petri, Romæ pendi ab Anglis solitus, de quo supra egimus. Vox formata ex Saxonico scot, vel shot, Impositio, vectigal, symbolum. Matthæus Westmonaster. ann. 794. de Offa Rege :
Ex his omnibus
provinciis, dedit Rex præfatus denarium Beati Petri, ut prædictum est, quod Anglice
Romescot appellatur.
Hoc quoque sciendum est, quod Offa Rex magnificus, tempore quo B. Petri
Vicario, Romanæ urbis Pontifici, redditum statutum, id est, Romscot, de regno
concessit. In quo autem census ille situs fuerit, et quanti pretii, liquet ex
iis, quæ ante dixerat : His igitur auditis Rex, quid digne tantæ benignitati
compenset, secum studiose pertractat. Tandem divina inspirante gratia, consilium
invenit salubre, et in die crastina scholam Anglorum, quæ tunc Romæ floruit,
ingressus, dedit ibi ex regali munificentia, ad sustentationem gentis regni sui illic
venientis, singulos argenteos de familiis singulis, omnibus in posterum diebus,
singulis annis. Henricus Huntindonensis lib. 6. pag. 364 : Rex vero
Knut Romam splendide perrexit, et eleemosynam, quæ vocatur Romscot quam antecessores
sui dederant Ecclesiæ Romanæ, perenniter assignavit. Monasticum Anglicanum
tom. 1. pag. 286. de eodem Kanuto Rege : Etiam Romæ Scholam Anglicam constituit,
et ad fovendam eam ex Anglia omni anno censum dari fecit, quod Anglice dicitur
Romescot. Abrogata fuit hujusmodi denarii et pecuniæ solutio Statuto ann. 25.
Henrici VIII. cap. 25. restituta autem ann. 1. et 2. Mariæ ; sed abrogata denuo 1.
Elizabeth cap. 1. Adde Vitam Offæ II. Regis pag. 20. S. Anselmum lib. 3. Epist. 85. lib.
4. Epist. 29. Nangium in Chronico ann. 1035. Robertum de Monte ann. 1116. et quæ diximus
in v. Denarius S. Petri. Vide Rompeni et
Romfeah.