Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

romphus

ROMPHUS
. Otto Morena in Historia Rerum Laudensium pag. 46 : Cremenses omnesque qui intra castrum Cremæ erant, sic infestabant (hostes qui obsidebant Cremam) quod nullus intra ipsum Castrum prope murum Castri se movere poterat, quem ipsi cum Romphis et lapidibus non sauciarent. Forte idem quod Rompino Italis, Uncus, Gallis Croc.
Ex verbis intra uncinos additis liquet voce Romphis non posse uncos intelligi. Cremenses enim in oppido, jaculatores Romphis lacessentes extra stabant. Quomodo fossa mœnibusque interpositis unco similive armorum genere sauciari poterat hostis obsessus ? Romphi ergo tela erant missilia, quæ una simul cum lapidibus jaciebantur, ut patet ex contextu. Hæc fere post Muratorium qui Romphos cum Romphæis seu Rhomphæis, de quibus Lexicographi, confundit, non ea qua post Isidorum lib. 18. cap. 6. vulgo exponunt notione, scilicet pro framea vel altero hastilis genere ; sed ut est apud Gellium 10. 25 : Romphea, vel, ut alii legunt Rumpia, Genus teli est Thracicæ nationis : positumque hoc vocabulum in Q. Ennii Annalium 14. Cæterum pro Romphis, ex Codice Ambrosiano Ronsis legit idem Muratorius tom. 6. col. 1031. Malim Romphis.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list