rotularius
rotulumseu librum orationum, cum opus est, porrigit. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 863 :
Cicendelarius ebdomadarius porrigit duos cereos, sumtos de camera archiepiscopi,
Rotulario ejus. Ibid. col. 867 : Si vero archiepiscopus adfuerit, paratus
rotulus per Rotularium suum, uno subdiacono tenente cereum ab uno latere, notario ab
altero, etc. Rursum col. 876 : Minor custos ebdomadarius ponit rotulum
letaniarum super altare uniuscujusque diei, sicut competit. Deinde presbyter tollit
illum ante processionem, et dicit orationem. Sed si archiepiscopus adfuerit, Rotularius
ejus porrigit ei.rotulosseu schedas et chartas cujusvis generis scribit, notarius, scriba. Consuet. monast. S. Crucis Burdeg. MSS. ante ann. 1305 :
Rotularius cum
clerico suo unam præbendam integram monachalem debet recipere ;... et idem Rotularius
cum suo clerico semper debent esse parati ad scribendum, citandum et prosequendum et
procurandum cartas et instrumenta, citationes, monitiones et appennationes usque ad
ultimum fructus, reditus et proventus, tam abbatis quam cellerarii. Vide alia
notione in Rotulus 1.